Feria Quarta infra Hebdomadam XIV post Octavam Pentecostes II. Septembris ~ IV. classis


Matutinum    9-13-2017

Incipit
V. Dómine, lábia mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant. Deum magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Ant. Deum magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Deum magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Deum magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Deum magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Deum magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Rerum Creátor óptime,
Rectórque noster, áspice:
Nos a quiéte nóxia
Mersos sopóre líbera.

Te, sancte Christe, póscimus,
Ignósce culpis ómnibus:
Ad confiténdum súrgimus,
Morásque noctis rúmpimus.

Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
Nobis geréndum prǽcipit,
Paulúsque gestis cénsuit.

Vides malum, quod fécimus:
Occúlta nostra pándimus:
Preces geméntes fúndimus,
Dimítte quod peccávimus.

* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I
Ant. Speciósus forma * præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.
Psalmus 44(1-10) [1]
44:1 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
44:2 Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
44:6 Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
44:7 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
44:8 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
44:9 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
44:10 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Speciósus forma * præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.
Ant. Confitebúntur tibi * pópuli Deus in ætérnum.
Psalmus 44(11-18) [2]
44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere populum tuum et domum patris tui.
44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
44:18 Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Confitebúntur tibi * pópuli Deus in ætérnum.
Ant. Adiútor in tribulatiónibus * Deus noster.
Psalmus 45 [3]
45:1 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:2 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:3 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
45:4 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:5 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:6 Conturbátæ sunt Gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:7 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
45:8 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:9 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:10 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in Géntibus, et exaltábor in terra.
45:11 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Adiútor in tribulatiónibus * Deus noster.
Ant. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri.
Psalmus 47 [4]
47:1 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
47:2 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
47:3 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
47:4 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
47:5 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
47:6 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
47:7 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
47:8 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
47:9 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
47:10 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
47:11 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
47:12 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
47:13 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri.
Ant. Os meum loquétur * sapiéntiam: et meditátio cordis mei prudéntiam.
Psalmus 48(1-13) [5]
48:1 Audíte hæc, omnes Gentes: * áuribus percípite omnes, qui habitátis orbem:
48:2 Quique terrígenæ, et fílii hóminum: * simul in unum dives et pauper.
48:3 Os meum loquétur sapiéntiam: * et meditátio cordis mei prudéntiam.
48:4 Inclinábo in parábolam aurem meam: * apériam in psaltério propositiónem meam.
48:5 Cur timébo in die mala? * iníquitas calcánei mei circúmdabit me:
48:6 Qui confídunt in virtúte sua: * et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur.
48:7 Frater non rédimit, rédimet homo: * non dabit Deo placatiónem suam.
48:8 Et prétium redemptiónis ánimæ suæ: * et laborábit in ætérnum, et vivet adhuc in finem.
48:9 Non vidébit intéritum, cum víderit sapiéntes moriéntes: * simul insípiens, et stultus períbunt.
48:10 Et relínquent aliénis divítias suas: * et sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum.
48:11 Tabernácula eórum in progénie et progénie: * vocavérunt nómina sua in terris suis.
48:12 Et homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Os meum loquétur * sapiéntiam: et meditátio cordis mei prudéntiam.
Ant. Ne timúeris * cum divite non descéndet in sepúlcrum glória eius.
Psalmus 48(14-21) [6]
48:14 Hæc via illórum scándalum ipsis: * et póstea in ore suo complacébunt.
48:15 Sicut oves in inférno pósiti sunt: * mors depáscet eos.
48:16 Et dominabúntur eórum iusti in matutíno: * et auxílium eórum veteráscet in inférno a glória eórum.
48:17 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi: * cum accéperit me.
48:18 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo: * et cum multiplicáta fúerit glória domus eius.
48:19 Quóniam cum interíerit, non sumet ómnia: * neque descéndet cum eo glória eius.
48:20 Quia ánima eius in vita ipsíus benedicétur: * confitébitur tibi cum beneféceris ei.
48:21 Introíbit usque in progénies patrum suórum: * et usque in ætérnum non vidébit lumen.
48:21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ne timúeris * cum divite non descéndet in sepúlcrum glória eius.
Ant. Deus deórum, * Dóminus locútus est.
Psalmus 49(1-15) [7]
49:1 Deus deórum, Dóminus locútus est: * et vocávit terram,
49:2 A solis ortu usque ad occásum: * ex Sion spécies decóris eius.
49:3 Deus maniféste véniet: * Deus noster et non silébit.
49:4 Ignis in conspéctu eius exardéscet: * et in circúitu eius tempéstas válida.
49:5 Advocábit cælum desúrsum: * et terram discérnere pópulum suum.
49:6 Congregáte illi sanctos eius: * qui órdinant testaméntum eius super sacrifícia.
49:6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius: * quóniam Deus iudex est.
49:7 Audi, pópulus meus, et loquar: Israël, et testificábor tibi: * Deus, Deus tuus ego sum.
49:8 Non in sacrifíciis tuis árguam te: * holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper.
49:9 Non accípiam de domo tua vítulos: * neque de grégibus tuis hircos.
49:10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum: * iuménta in móntibus et boves.
49:11 Cognóvi ómnia volatília cæli: * et pulchritúdo agri mecum est.
49:12 Si esuríero, non dicam tibi: * meus est enim orbis terræ, et plenitúdo eius.
49:13 Numquid manducábo carnes taurórum? * aut sánguinem hircórum potábo?
49:14 Ímmola Deo sacrifícium laudis: * et redde Altíssimo vota tua.
49:15 Et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus deórum, * Dóminus locútus est.
Ant. Intellégite, * qui obliviscímini Deum.
Psalmus 49(16-23) [8]
49:16 Peccatóri autem dixit Deus: * Quare tu enárras iustítias meas, et assúmis testaméntum meum per os tuum?
49:17 Tu vero odísti disciplínam: * et proiecísti sermónes meos retrórsum:
49:18 Si vidébas furem, currébas cum eo: * et cum adúlteris portiónem tuam ponébas.
49:19 Os tuum abundávit malítia: * et lingua tua concinnábat dolos.
49:20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum: * hæc fecísti, et tácui.
49:21 Existimásti, iníque, quod ero tui símilis: * árguam te, et státuam contra fáciem tuam.
49:22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum: * nequándo rápiat, et non sit qui erípiat.
49:23 Sacrifícium laudis honorificábit me: * et illic iter, quo osténdam illi salutáre Dei.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Intellégite, * qui obliviscímini Deum.
Ant. Acceptábis sacrifícium * iustítiæ super altáre tuum, Dómine.
Psalmus 50 [9]
50:1 Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
50:2 Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
50:3 Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
50:4 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
50:5 Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut iustificéris in sermónibus tuis, et vincas cum iudicáris.
50:6 Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
50:7 Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
50:8 Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
50:9 Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
50:10 Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
50:11 Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
50:12 Ne proícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
50:13 Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
50:14 Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
50:15 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
50:16 Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
50:17 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
50:18 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
50:19 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Ierúsalem.
50:20 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Acceptábis sacrifícium * iustítiæ super altáre tuum, Dómine.
V. Audítui meo dabis gáudium et lætítiam.
R. Et exsultábunt ossa humiliáta.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 1
De libro Iob
Iob 31:1-6
1 Pépigi fœdus cum óculis meis, ut ne cogitarem quidem de vírgine.
2 Quam enim partem haberet in me Deus désuper, et hereditátem Omnípotens de excélsis?
3 Numquid non perdítio est iníquo, et alienátio operántibus iniustítiam?
4 Nonne ipse consíderat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?
5 Si ambulavi in vanitáte, et festinávit in dolo pes meus,
6 Appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitátem meam.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Quis mihi tríbuat, ut in inférno prótegas me et abscóndas me, donec pertránseat furor tuus, Dómine, nisi tu, qui solus es Deus?
* Et constituas mihi tempus, in quo recordéris mei?
V. Numquid sicut dies hóminis dies tui, ut quæras iniquitátem meam; cum sit nemo, qui de manu tua possit erúere.
R. Et constituas mihi tempus, in quo recordéris mei?
V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 2
Iob 31:7-12
7 Si declinávit gressus meus de via, et si secutum est óculos meos cor meum, et si mánibus meis adhæsit mácula,
8 Seram, et alius cómedat, et progénies mea eradicétur.
9 Si decéptum est cor meum super mulíere, et si ad ostium amíci mei insidiátus sum,
10 Scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurvéntur alii.
11 Hoc enim nefas est et iníquitas maxima;
12 Ignis est usque ad perditiónem dévorans et ómnia eradícans genímina.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Utinam appenderéntur peccáta mea, quibus iram merui,
* Et calámitas, quam patior, in statéra.
V. Quasi arena maris hæc gravior apparéret, unde et verba mea dolóre sunt plena.
R. Et calámitas, quam patior, in statéra.
V. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 3
Iob 31:13-18
13 Si contempsi subire iudícium cum servo meo et ancílla mea, cum disceptarent advérsum me:
14 Quid enim fáciam, cum surrexerit ad iudicándum Deus? et, cum quæsíerit, quid respondébo illi?
15 Numquid non in útero fecit me, qui et illum operátus est? et formávit me in vulva unus?
16 Si negávi, quod volébant, paupéribus et óculos víduæ exspectáre feci;
17 Si comedi buccellam meam solus, et non comédit pupíllus ex ea
18 (quia ab infántia me crevit mecum miserátio, et de útero matris meæ egressa est mecum).
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Quare detraxístis sermónibus veritátis? ad increpándum verba compónitis et subvertere nitímini amícum vestrum:
* Verúmtamen quæ cogitástis, expléte.
V. Quod iustum est, iudicáte; et non inveniétis in lingua mea iniquitátem.
R. Verúmtamen quæ cogitástis, expléte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Verúmtamen quæ cogitástis, expléte.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad salutária dirigátur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
Deutsch
English
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options