Feria Quarta infra Hebdomadam XIV post Octavam Pentecostes II. Septembris ~ IV. classis


Nona    9-13-2017

Incipit
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Eröffnung
V. O Gott, sei nun bedacht drauf, mir zu helfen.
R. O Herr, beeile dich, mir beizustehen.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.
Alleluja.
Hymnus
Rerum, Deus, tenax vigor,
Immótus in te pérmanens,
Lucis diúrnæ témpora
Succéssibus detérminans:

Largíre lumen véspere,
Quo vita nusquam décidat,
Sed prǽmium mortis sacræ
Perénnis instet glória.

* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Hymnus
O Gott, des Weltalls feste Kraft,
Der du bewegungslos selbst bleibst
Und doch dem Taglicht jede Zeit
Wie sie der andern folgt, vorschreibst,

Gewähr am Abend uns das Licht,
Dem Leben fehlt zu keiner Zeit,
Dass als des heil'gen Todes Lohn
Uns winkt die ew'ge Seligkeit.

* Gewähr uns dies, o Vater mild
Und du sein wesensgleicher Sohn,
Die ihr uns mit dem Heil'gen Geist
Zugleich regiert auf ew'gem Thron.
Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Deus meus * misericórdia tua prævéniet me.
Psalmus 58(1-11) [1]
58:1 Éripe me de inimícis meis, Deus meus: * et ab insurgéntibus in me líbera me.
58:2 Éripe me de operántibus iniquitátem: * et de viris sánguinum salva me.
58:3 Quia ecce cepérunt ánimam meam: * irruérunt in me fortes.
58:4 Neque iníquitas mea, neque peccátum meum, Dómine: * sine iniquitáte cucúrri, et diréxi.
58:5 Exsúrge in occúrsum meum, et vide: * et tu, Dómine, Deus virtútum, Deus Israël,
58:6 Inténde ad visitándas omnes gentes: * non misereáris ómnibus, qui operántur iniquitátem.
58:7 Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem.
58:8 Ecce, loquéntur in ore suo, et gládius in lábiis eórum: * quóniam quis audívit?
58:9 Et tu, Dómine, deridébis eos: * ad níhilum dedúces omnes gentes.
58:10 Fortitúdinem meam ad te custódiam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia eius prævéniet me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmen {aus dem Psalterium, für den Wochentag}
Ant. O mein Gott du, * deine Huld sei mir stets gegenwärtig.
Psalm 58(1-11) [1]
58:1 Éripe me de inimícis meis, Deus meus: * et ab insurgéntibus in me líbera me.
58:2 Éripe me de operántibus iniquitátem: * et de viris sánguinum salva me.
58:3 Quia ecce cepérunt ánimam meam: * irruérunt in me fortes.
58:4 Neque iníquitas mea, neque peccátum meum, Dómine: * sine iniquitáte cucúrri, et diréxi.
58:5 Exsúrge in occúrsum meum, et vide: * et tu, Dómine, Deus virtútum, Deus Israël,
58:6 Inténde ad visitándas omnes gentes: * non misereáris ómnibus, qui operántur iniquitátem.
58:7 Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem.
58:8 Ecce, loquéntur in ore suo, et gládius in lábiis eórum: * quóniam quis audívit?
58:9 Et tu, Dómine, deridébis eos: * ad níhilum dedúces omnes gentes.
58:10 Fortitúdinem meam ad te custódiam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia ejus prævéniet me.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.
Psalmus 58(12-21) [2]
58:12 Deus osténdet mihi super inimícos meos, ne occídas eos: * nequándo obliviscántur pópuli mei.
58:13 Dispérge illos in virtúte tua: * et depóne eos, protéctor meus, Dómine:
58:14 Delíctum oris eórum, sermónem labiórum ipsórum: * et comprehendántur in supérbia sua.
58:15 Et de exsecratióne et mendácio annuntiabúntur in consummatióne: * in ira consummatiónis, et non erunt.
58:16 Et scient quia Deus dominábitur Iacob: * et fínium terræ.
58:17 Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem.
58:18 Ipsi dispergéntur ad manducándum: * si vero non fúerint saturáti, et murmurábunt.
58:19 Ego autem cantábo fortitúdinem tuam: * et exsultábo mane misericórdiam tuam.
58:20 Quia factus es suscéptor meus, * et refúgium meum, in die tribulatiónis meæ.
58:21 Adiútor meus, tibi psallam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia mea.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalm 58(12-21) [2]
58:12 Deus osténdet mihi super inimícos meos, ne occídas eos: * nequándo obliviscántur pópuli mei.
58:13 Dispérge illos in virtúte tua: * et depóne eos, protéctor meus, Dómine:
58:14 Delíctum oris eórum, sermónem labiórum ipsórum: * et comprehendántur in supérbia sua.
58:15 Et de exsecratióne et mendácio annuntiabúntur in consummatióne: * in ira consummatiónis, et non erunt.
58:16 Et scient quia Deus dominábitur Jacob: * et fínium terræ.
58:17 Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem.
58:18 Ipsi dispergéntur ad manducándum: * si vero non fúerint saturáti, et murmurábunt.
58:19 Ego autem cantábo fortitúdinem tuam: * et exsultábo mane misericórdiam tuam.
58:20 Quia factus es suscéptor meus, * et refúgium meum, in die tribulatiónis meæ.
58:21 Adjútor meus, tibi psallam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia mea.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.
Psalmus 59 [3]
59:1 Deus, repulísti nos, et destruxísti nos: * irátus es, et misértus es nobis.
59:2 Commovísti terram, et conturbásti eam: * sana contritiónes eius, quia commóta est.
59:3 Ostendísti pópulo tuo dura: * potásti nos vino compunctiónis.
59:4 Dedísti metuéntibus te significatiónem: * ut fúgiant a fácie arcus:
59:5 Ut liberéntur dilécti tui: * salvum fac déxtera tua, et exáudi me.
59:6 Deus locútus est in sancto suo: * lætábor, et partíbor Síchimam: et convállem tabernaculórum metíbor.
59:7 Meus est Gálaad, et meus est Manásses: * et Éphraim fortitúdo cápitis mei.
59:8 Iuda rex meus: * Moab olla spei meæ.
59:9 In Idumæam exténdam calceaméntum meum: * mihi alienígenæ súbditi sunt.
59:10 Quis dedúcet me in civitátem munítam? * quis dedúcet me usque in Idumæam?
59:11 Nonne tu, Deus, qui repulísti nos? * et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris?
59:12 Da nobis auxílium de tribulatióne: * quia vana salus hóminis.
59:13 In Deo faciémus virtútem: * et ipse ad níhilum dedúcet tribulántes nos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus meus * misericórdia tua prævéniet me.
Psalm 59 [3]
59:1 Deus, repulísti nos, et destruxísti nos: * irátus es, et misértus es nobis.
59:2 Commovísti terram, et conturbásti eam: * sana contritiónes ejus, quia commóta est.
59:3 Ostendísti pópulo tuo dura: * potásti nos vino compunctiónis.
59:4 Dedísti metuéntibus te significatiónem: * ut fúgiant a fácie arcus:
59:5 Ut liberéntur dilécti tui: * salvum fac déxtera tua, et exáudi me.
59:6 Deus locútus est in sancto suo: * lætábor, et partíbor Síchimam: et convállem tabernaculórum metíbor.
59:7 Meus est Gálaad, et meus est Manásses: * et Éphraim fortitúdo cápitis mei.
59:8 Juda rex meus: * Moab olla spei meæ.
59:9 In Idumæam exténdam calceaméntum meum: * mihi alienígenæ súbditi sunt.
59:10 Quis dedúcet me in civitátem munítam? * quis dedúcet me usque in Idumæam?
59:11 Nonne tu, Deus, qui repulísti nos? * et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris?
59:12 Da nobis auxílium de tribulatióne: * quia vana salus hóminis.
59:13 In Deo faciémus virtútem: * et ipse ad níhilum dedúcet tribulántes nos.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.

Ant. O mein Gott du, * deine Huld sei mir stets gegenwärtig.
Capitulum Responsorium Versus {Per Annum}
1 Pet 1:17-19
In timóre incolátus vestri témpore conversámini: sciéntes quod non corruptibílibus auro vel argénto redémpti estis, sed pretióso sánguine quasi Agni immaculáti Christi.
R. Deo grátias.

R.br. Rédime me, Dómine, * Et miserére mei.
R. Rédime me, Dómine, * Et miserére mei.
V. Pes enim meus stetit in via recta.
R. Et miserére mei.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Rédime me, Dómine, * Et miserére mei.

V. Ab occúltis meis munda me, Dómine.
R. Et ab aliénis parce servo tuo.
Capitulum Responsorium Versus {Im Jahreskreis}
1 Pet 1:17-19
In timóre incolátus vestri témpore conversámini: sciéntes quod non corruptibílibus auro vel argénto redémpti estis, sed pretióso sánguine quasi Agni immaculáti Christi.
R. Gott sei Dank gesagt.

R.br. Redime me, Domine, * Et miserere mei.
R. Redime me, Domine, * Et miserere mei.
V. Pes enim meus stetit in via recta.
R. Et miserere mei.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. Redime me, Domine, * Et miserere mei.

V. Ab occultis meis munda me, Domine.
R. Et ab alienis parce servo tuo.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad salutária dirigátur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Oration {aus dem Proprium des Herrenjahres}
V. O Herr, erhöre mein Gebet.
R. Und lass mein Rufen zu dir kommen.
Lasset uns beten.
Schütze, o Herr, wir bitten dich, deine Kirche auf Grund deiner nie versagenden Huld: und weil ohne dich die dem Tode unterworfene menschliche Natur sich nicht aufrecht halten kann, lass sie durch deinen Beistand von allem, was ihr schadet, ferngehalten werden und zu allem, was Segen bringt, hingeleitet werden.
Im Hinblick auf unsern Herrn Jesus Christus, deinen Sohn, der mit dir lebt und regiert in Gemeinschaft mit dem Heiligen Geiste als Gott von Ewigkeit zu Ewigkeit.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Abschluss
V. O Herr, erhöre mein Gebet.
R. Und lass mein Rufen zu dir kommen.
V. Wir wollen den Herrn preisen.
R. Und sagen ihm unsern Dank.
V. Die Seelen der Verstorbenen mögen auf Grund der Barmherzigkeit Gottes zur Ruhe im Frieden gelangen.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
Deutsch
English
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options