Feria Quarta infra Hebdomadam XIV post Octavam Pentecostes II. Septembris ~ IV. classis

Sexta    9-13-2017

Incipit
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Eröffnung
V. O Gott, sei nun bedacht drauf, mir zu helfen.
R. O Herr, beeile dich, mir beizustehen.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.
Alleluja.
Hymnus
Rector potens, verax Deus,
Qui témperas rerum vices,
Splendóre mane illúminas,
Et ígnibus merídiem:

Exstíngue flammas lítium,
Aufer calórem nóxium,
Confer salútem córporum,
Verámque pacem córdium.

* Præsta, Páter piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Hymnus
O mächtiger Lenker, wahrer Gott,
Der du der Dinge Wandel lenkst,
Mit Glanz das Früh beleuchtest und
Mit heißer Glut den Mittag sengst,

Lösch aus die Glut, die Streit bewirkt,
Die Hitze kühl', die Schaden bringt,
Mach' unser Wesen ganz gesund,
Dass wahrer Frieden uns umschlingt.

* Verleih uns dies, o Vater mild,
Und du sein wesensgleicher Sohn,
Die ihr uns mit dem Heil'gen Geist
Zugleich regiert auf gleichem Thron.
Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. In Deo sperávi * non timébo quid fáciat mihi homo.
Psalmus 55 [1]
55:1 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: * tota die impúgnans tribulávit me.
55:2 Conculcavérunt me inimíci mei tota die: * quóniam multi bellántes advérsum me.
55:3 Ab altitúdine diéi timébo: * ego vero in te sperábo.
55:4 In Deo laudábo sermónes meos, in Deo sperávi: * non timébo quid fáciat mihi caro.
55:5 Tota die verba mea exsecrabántur: * advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.
55:6 Inhabitábunt et abscóndent: * ipsi calcáneum meum observábunt.
55:7 Sicut sustinuérunt ánimam meam, pro níhilo salvos fácies illos: * in ira pópulos confrínges.
55:8 Deus, vitam meam annuntiávi tibi: * posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo.
55:9 Sicut et in promissióne tua: * tunc converténtur inimíci mei retrórsum:
55:10 In quacúmque die invocávero te: * ecce, cognóvi, quóniam Deus meus es.
55:11 In Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: * in Deo sperávi, non timébo quid fáciat mihi homo.
55:12 In me sunt, Deus, vota tua, * quæ reddam, laudatiónes tibi.
55:13 Quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu: * ut pláceam coram Deo in lúmine vivéntium.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmen {aus dem Psalterium, für den Wochentag}
Ant. Auf Gott vertraue ich; * ich fürchte nichts, was mir die Feinde tun können.
Psalm 55 [1]
55:1 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: * tota die impúgnans tribulávit me.
55:2 Conculcavérunt me inimíci mei tota die: * quóniam multi bellántes advérsum me.
55:3 Ab altitúdine diéi timébo: * ego vero in te sperábo.
55:4 In Deo laudábo sermónes meos, in Deo sperávi: * non timébo quid fáciat mihi caro.
55:5 Tota die verba mea exsecrabántur: * advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.
55:6 Inhabitábunt et abscóndent: * ipsi calcáneum meum observábunt.
55:7 Sicut sustinuérunt ánimam meam, pro níhilo salvos fácies illos: * in ira pópulos confrínges.
55:8 Deus, vitam meam annuntiávi tibi: * posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo.
55:9 Sicut et in promissióne tua: * tunc converténtur inimíci mei retrórsum:
55:10 In quacúmque die invocávero te: * ecce, cognóvi, quóniam Deus meus es.
55:11 In Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: * in Deo sperávi, non timébo quid fáciat mihi homo.
55:12 In me sunt, Deus, vota tua, * quæ reddam, laudatiónes tibi.
55:13 Quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu: * ut pláceam coram Deo in lúmine vivéntium.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.
Psalmus 56 [2]
56:1 Miserére mei, Deus, miserére mei: * quóniam in te confídit ánima mea.
56:2 Et in umbra alárum tuárum sperábo, * donec tránseat iníquitas.
56:3 Clamábo ad Deum altíssimum: * Deum qui benefécit mihi.
56:4 Misit de cælo, et liberávit me: * dedit in oppróbrium conculcántes me.
56:5 Misit Deus misericórdiam suam, et veritátem suam, * et erípuit ánimam meam de médio catulórum leónum: dormívi conturbátus.
56:6 Fílii hóminum dentes eórum arma et sagíttæ: * et lingua eórum gládius acútus.
56:7 Exaltáre super cælos, Deus, * et in omnem terram glória tua.
56:8 Láqueum paravérunt pédibus meis: * et incurvavérunt ánimam meam.
56:9 Fodérunt ante fáciem meam fóveam: * et incidérunt in eam.
56:10 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: * cantábo, et psalmum dicam.
56:11 Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara: * exsúrgam dilúculo.
56:12 Confitébor tibi in pópulis, Dómine: * et psalmum dicam tibi in géntibus:
56:13 Quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua, * et usque ad nubes véritas tua.
56:14 Exaltáre super cælos, Deus: * et super omnem terram glória tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalm 56 [2]

Psalmus 57 [3]
57:1 Si vere útique iustítiam loquímini: * recta iudicáte, fílii hóminum.
57:2 Étenim in corde iniquitátes operámini: * in terra iniustítias manus vestræ concínnant.
57:3 Alienáti sunt peccatóres a vulva, erravérunt ab útero: * locúti sunt falsa.
57:4 Furor illis secúndum similitúdinem serpéntis: * sicut áspidis surdæ, et obturántis aures suas,
57:5 Quæ non exáudiet vocem incantántium: * et venéfici incantántis sapiénter.
57:6 Deus cónteret dentes eórum in ore ipsórum: * molas leónum confrínget Dóminus.
57:7 Ad níhilum devénient tamquam aqua decúrrens: * inténdit arcum suum donec infirméntur.
57:8 Sicut cera, quæ fluit, auferéntur: * supercécidit ignis, et non vidérunt solem.
57:9 Priúsquam intellégerent spinæ vestræ rhamnum: * sicut vivéntes, sic in ira absórbet eos.
57:10 Lætábitur iustus cum víderit vindíctam: * manus suas lavábit in sánguine peccatóris.
57:11 Et dicet homo: Si útique est fructus iusto: * útique est Deus iúdicans eos in terra.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In Deo sperávi non timébo quid fáciat mihi homo.
Psalm 57 [3]
57:1 Si vere útique justítiam loquímini: * recta judicáte, fílii hóminum.
57:2 Étenim in corde iniquitátes operámini: * in terra injustítias manus vestræ concínnant.
57:3 Alienáti sunt peccatóres a vulva, erravérunt ab útero: * locúti sunt falsa.
57:4 Furor illis secúndum similitúdinem serpéntis: * sicut áspidis surdæ, et obturántis aures suas,
57:5 Quæ non exáudiet vocem incantántium: * et venéfici incantántis sapiénter.
57:6 Deus cónteret dentes eórum in ore ipsórum: * molas leónum confrínget Dóminus.
57:7 Ad níhilum devénient tamquam aqua decúrrens: * inténdit arcum suum donec infirméntur.
57:8 Sicut cera, quæ fluit, auferéntur: * supercécidit ignis, et non vidérunt solem.
57:9 Priúsquam intellígerent spinæ vestræ rhamnum: * sicut vivéntes, sic in ira absórbet eos.
57:10 Lætábitur justus cum víderit vindíctam: * manus suas lavábit in sánguine peccatóris.
57:11 Et dicet homo: Si útique est fructus justo: * útique est Deus júdicans eos in terra.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. So wie sie war im Anfang, sei sie jetzt und immer * und zu ew'gen Zeiten. Amen.

Ant. Auf Gott vertraue ich; ich fürchte nichts, was mir die Feinde tun können.
Capitulum Responsorium Versus {Per Annum}
Rom 13:8
Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit.
R. Deo grátias.

R.br. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
R. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
V. Semper laus eius in ore meo.
R. In omni témpore.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Benedícam Dóminum * In omni témpore.

V. Dóminus regit me, et nihil mihi déerit.
R. In loco páscuæ ibi me collocávit.
Capitulum Responsorium Versus {Im Jahreskreis}
Rom 13:8
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
R. Gott sei Dank gesagt.

R.br. Benedicam Dominum * In omni tempore.
R. Benedicam Dominum * In omni tempore.
V. Semper laus eius in ore meo.
R. In omni tempore.
V. Die Ehre sei dem Vater und dem Sohne * und dem Heil'gen Geiste.
R. Benedicam Dominum * In omni tempore.

V. Dominus regit me et nihil mihi deerit.
R. In loco pascuae ibi me collocavit.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad salutária dirigátur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Oration {aus dem Proprium des Herrenjahres}
V. O Herr, erhöre mein Gebet.
R. Und lass mein Rufen zu dir kommen.
Lasset uns beten.
Schütze, o Herr, wir bitten dich, deine Kirche auf Grund deiner nie versagenden Huld: und weil ohne dich die dem Tode unterworfene menschliche Natur sich nicht aufrecht halten kann, lass sie durch deinen Beistand von allem, was ihr schadet, ferngehalten werden und zu allem, was Segen bringt, hingeleitet werden.
Im Hinblick auf unsern Herrn Jesus Christus, deinen Sohn, der mit dir lebt und regiert in Gemeinschaft mit dem Heiligen Geiste als Gott von Ewigkeit zu Ewigkeit.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Abschluss
V. O Herr, erhöre mein Gebet.
R. Und lass mein Rufen zu dir kommen.
V. Wir wollen den Herrn preisen.
R. Und sagen ihm unsern Dank.
V. Die Seelen der Verstorbenen mögen auf Grund der Barmherzigkeit Gottes zur Ruhe im Frieden gelangen.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
Deutsch
English
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options