Feria Quarta infra Hebdomadam XIV post Octavam Pentecostes II. Septembris ~ IV. classis


Tertia    9-13-2017

Incipit
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Hymnus
Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,
Unum Patri cum Fílio,
Dignáre promptus íngeri
Nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
Confessiónem pérsonent.
Flamméscat igne cáritas,
Accéndat ardor próximos.

* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi {ex Psalterio secundum diem}
Ant. Deus ádiuvat me: * et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
Psalmus 53 [1]
53:1 Deus, in nómine tuo salvum me fac: * et in virtúte tua iúdica me.
53:2 Deus, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe verba oris mei.
53:3 Quóniam aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.
53:4 Ecce enim, Deus ádiuvat me: * et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
53:5 Avérte mala inimícis meis: * et in veritáte tua dispérde illos.
53:6 Voluntárie sacrificábo tibi, * et confitébor nómini tuo, Dómine: quóniam bonum est:
53:7 Quóniam ex omni tribulatióne eripuísti me: * et super inimícos meos despéxit óculus meus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 54(1-16) [2]
54:1 Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: * inténde mihi, et exáudi me.
54:2 Contristátus sum in exercitatióne mea: * et conturbátus sum a voce inimíci, et a tribulatióne peccatóris.
54:3 Quóniam declinavérunt in me iniquitátes: * et in ira molésti erant mihi.
54:4 Cor meum conturbátum est in me: * et formído mortis cécidit super me.
54:5 Timor et tremor venérunt super me: * et contexérunt me ténebræ.
54:6 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, * et volábo, et requiéscam?
54:7 Ecce, elongávi fúgiens: * et mansi in solitúdine.
54:8 Exspectábam eum, qui salvum me fecit * a pusillanimitáte spíritus et tempestáte.
54:9 Præcípita, Dómine, dívide linguas eórum: * quóniam vidi iniquitátem, et contradictiónem in civitáte.
54:10 Die ac nocte circúmdabit eam super muros eius iníquitas: * et labor in médio eius, et iniustítia.
54:11 Et non defécit de platéis eius * usúra, et dolus.
54:12 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, * sustinuíssem útique.
54:13 Et si is, qui óderat me, super me magna locútus fuísset, * abscondíssem me fórsitan ab eo.
54:14 Tu vero, homo unánimis: * dux meus, et notus meus:
54:15 Qui simul mecum dulces capiébas cibos: * in domo Dei ambulávimus cum consénsu.
54:16 Véniat mors super illos: * et descéndant in inférnum vivéntes:
54:16 Quóniam nequítiæ in habitáculis eórum: * in médio eórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 54(17-24) [3]
54:17 Ego autem ad Deum clamávi: * et Dóminus salvábit me.
54:18 Véspere, et mane, et merídie narrábo et annuntiábo: * et exáudiet vocem meam.
54:19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui appropínquant mihi: * quóniam inter multos erant mecum.
54:20 Exáudiet Deus, et humiliábit illos, * qui est ante sǽcula.
54:21 Non enim est illis commutátio, et non timuérunt Deum: * exténdit manum suam in retribuéndo.
54:22 Contaminavérunt testaméntum eius, divísi sunt ab ira vultus eius: * et appropinquávit cor illíus.
54:23 Mollíti sunt sermónes eius super óleum: * et ipsi sunt iácula.
54:24 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet: * non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto.
54:24 Tu vero, Deus, dedúces eos, * in púteum intéritus.
54:24 Viri sánguinum, et dolósi non dimidiábunt dies suos: * ego autem sperábo in te, Dómine.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus ádiuvat me: et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
Capitulum Responsorium Versus {Per Annum}
Ier 17:14
Sana me, Dómine, et sanábor: salvum me fac, et salvus ero: quóniam laus mea tu es.
R. Deo grátias.

R.br. Sana ánimam meam, * Quia peccávi tibi.
R. Sana ánimam meam, * Quia peccávi tibi.
V. Ego dixi: Dómine, miserére mei.
R. Quia peccávi tibi.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sana ánimam meam, * Quia peccávi tibi.

V. Adiútor meus, esto, ne derelínquas me.
R. Neque despícias me, Deus, salutáris meus.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad salutária dirigátur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes    Prima    Tertia
Sexta    Nona    Vesperae    Completorium

Versions
pre Trident Monastic
Trident 1570
Trident 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Mode
regular
seasonal
Language 2
Latin
Deutsch
English
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Votive
hodie
Dedication
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Options