Ss. Cornelii Papæ et Cypriani Episcopi, Martyrum ~ Semiduplex
Scriptura: Feria Quarta Quattuor Temporum Septembris

Ad Matutinum    9-16-2020

Incipit
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ.
Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos.
Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Deus in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.
Invitatorium {Antiphona ex Commune aut Festo}
Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte adorémus.
Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte adorémus.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte adorémus.
Hymnus {ex Commune aut Festo}
Ætérna Christi múnera,
Et Mártyrum victórias,
Laudes canéntes débitas
Lætis canámus méntibus.

Terróre victo sǽculi,
Pœnísque spretis córporis,
Mortis sacræ compéndio
Vitam beátam póssident.

Tradúntur igni Mártyres,
Et bestiárum déntibus;
Armáta sævit úngulis
Tortóris insáni manus.

Nudáta pendent víscera,
Sanguis sacrátus fúnditur;
Sed pérmanent immóbiles,
Vitæ perénnis grátia.

Te nunc, Redémptor, quǽsumus,
Ut mártyrum consórtio
Iungas precántes sérvulos
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Commune aut Festo}
Nocturn I.
Ant. Secus decúrsus aquárum
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:3 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem proícit ventus a fácie terræ.
1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:6 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Secus decúrsus aquárum plantávit víneam justórum, et in lege Dómini fuit volúntas eórum.
Ant. Tamquam aurum
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis jugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prǽdicans præcéptum ejus.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
2:13 Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus: et quasi holocáusta accépit eos in ætérnum.
Ant. Si coram homínibus
Psalmus 3 [3]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Si coram homínibus torménta passi sunt, spes electórum est immortális in ætérnum.
V. Lætámini in Dómino, et exsultáte justi.
R. Et gloriámini omnes recti corde.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom 8:12-19
12 Fratres: Debitóres sumus non carni, ut secúndum carnem vivámus.
13 Si enim secúndum carnem vixéritis, moriémini: si autem spíritu facta carnis mortificavéritis, vivétis.
14 Quicúmque enim spíritu Dei agúntur, ii sunt fílii Dei.
15 Non enim accepístis spíritum servitútis íterum in timóre, sed accepístis spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba (Pater).
16 Ipse enim Spíritus testimónium reddit spirítui nostro quod sumus fílii Dei.
17 Si autem fílii, et herédes: herédes, quidem Dei, coherédes autem Christi: si tamen compátimur ut et conglorificémur.
18 Exístimo enim quod non sunt condígnæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis.
19 Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis Sanctórum: et jam non erit ámplius neque luctus, neque clamor, sed nec ullus dolor:
* Quóniam prióra transiérunt.
V. Non esúrient, neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol, neque ullus æstus.
R. Quóniam prióra transiérunt.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Rom 8:28-34
28 Scimus autem quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum iis qui secúndum propósitum vocáti sunt sancti.
29 Nam quos præscívit et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui ut sit ipse primogénitus in multis frátribus.
30 Quos autem prædestinávit, hos et vocávit: et quos vocávit, hos et justificávit: quos autem justificávit, illos et glorificávit.
31 Quid ergo dicémus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
32 Qui étiam próprio Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donávit?
33 Quis accusábit advérsus eléctos Dei? Deus qui justíficat,
34 Quis est qui condémnet? Christus Iesus, qui mórtuus est, immo qui et resurréxit, qui est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte sua:
* Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.
V. Unus spíritus, et una fides erat in eis.
R. Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Rom 8:35-39
35 Quis ergo nos separábit a caritáte Christi? tribulátio? an angústia? an fames? an núditas? an perículum? an persecútio? an gládius?
36 (sicut scriptum est: Quia propter te mortificámur tota die: æstimáti sumus sicut oves occisiónis.)
37 Sed in his ómnibus superámus propter eum qui diléxit nos.
38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque Ángeli, neque Principátus, neque Virtútes, neque instántia, neque futúra, neque fortitúdo,
39 Neque altitúdo, neque profúndum, neque creatúra ália póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Jesu Dómino nostro.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Tradidérunt córpora sua propter Deum ad supplícia:
* Et meruérunt habére corónas perpétuas.
V. Isti sunt qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.
R. Et meruérunt habére corónas perpétuas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et meruérunt habére corónas perpétuas.
Nocturn II.
Ant. Dabo Sanctis meis
Psalmus 14 [4]
14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur justítiam:
14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
14:3 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
14:5 Qui jurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dabo Sanctis meis locum nominátum in regno Patris mei, dicit Dóminus.
Ant. Sanctis, qui in terra sunt ejus,
Psalmus 15 [5]
15:1 Consérva me, Dómine, quóniam sperávi in te. * Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges.
15:3 Sanctis, qui sunt in terra ejus, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis.
15:4 Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: * póstea acceleravérunt.
15:4 Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, * nec memor ero nóminum eórum per lábia mea.
15:5 Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei: * tu es, qui restítues hereditátem meam mihi.
15:6 Funes cecidérunt mihi in præcláris: * étenim heréditas mea præclára est mihi.
15:7 Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: * ínsuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei.
15:8 Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: * quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.
15:9 Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea: * ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
15:10 Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno: * nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
15:10 Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo: * delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sanctis, qui in terra sunt ejus, mirificávit omnes voluntátes meas inter illos.
Ant. Sancti qui sperant in Dómino,
Psalmus 23 [6]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Sancti qui sperant in Dómino, habébunt fortitúdinem, assúment pennas ut áquilæ, volábunt, et non defícient.
V. Exsúltent justi in conspéctu Dei.
R. Et delecténtur in lætítia.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Cornélius Romanus, Gallo et Volusiáno imperatóribus pontificátum gerens, cum Lucina, femina sanctíssima, córpora Apostolórum Petri et Pauli e catacumbis in opportuniórem locum tránstulit; ac Pauli corpus Lucina in suo prædio via Ostiénsi, prope eum locum, ubi fuerat gládio percússus, collocávit; Cornélius Principis Apostolórum corpus non longe inde, ubi crucifixus fuerat, repósuit. Quod cum ad imperatóres delátum esset, et Pontifice auctore multos fíeri Christiános, mittitur is in exsílium ad Centumcellas; ubi eum sanctus Cyprianus, epíscopus Carthaginiénsis, per litteras est consolatus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Sancti tui, Dómine, mirábile consecúti sunt iter, serviéntes præcéptis tuis, ut inveniréntur illǽsi in aquis válidis:
* Terra appáruit árida: et in Mari Rubro via sine impediménto.
V. Quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ, et torréntes inundavérunt.
R. Terra appáruit árida: et in Mari Rubro via sine impediménto.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Hoc autem christianæ caritátis offícium cum frequens alter alteri persólveret, deteriórem in partem id accipiéntes imperatóres, accersítum Romam Cornelium tamquam de majestáte reum plumbátis cædi, raptumque ad Martis simulacrum, ei sacrificáre jubent. Quam impietátem cum ille detestarétur, ei caput abscissum est décimo octavo Kalendas Octobris. Cujus corpus beáta Lucina, clericis adjutóribus, humávit in arenaria prædii sui prope cœmetérium Callísti. Vixit in pontificatu annos circiter duos.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Vérbera carníficum non timuérunt Sancti Dei, moriéntes pro Christi nómine:
* Ut herédes fíerent in domo Dómini.
V. Tradidérunt córpora sua propter Deum ad supplícia.
R. Ut herédes fíerent in domo Dómini.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Ex libro sancti Hierónymi Presbýteri de Scriptóribus ecclesiásticis
Cap. 67
Cyprianus, Afer, primum gloriose rhetoricam docuit. Exinde, suadénte presbytero Cæcílio, a quo et cognoméntum sortitus est, christianus factus, omnem substantiam suam paupéribus erogávit. Ac post non multum témporis, eléctus in presbyterum, étiam epíscopus Carthaginiénsis constitútus est. Hujus ingenii superfluum est indicem téxere, cum sole clarióra sint ejus opera. Passus est sub Valeriáno et Gallieno princípibus, persecutióne octava, eodem die quo Romæ Cornélius, sed non eodem anno.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos: et in témpore erit respéctus illórum:
* Quóniam donum et pax est eléctis Dei.
V. Qui confídunt in illum, intélligent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi.
R. Quóniam donum et pax est eléctis Dei.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quóniam donum et pax est eléctis Dei.
Nocturn III.
Ant. Justi autem
Psalmus 32 [7]
32:1 Exsultáte, justi, in Dómino: * rectos decet collaudátio.
32:2 Confitémini Dómino in cíthara: * in psaltério decem chordárum psállite illi.
32:3 Cantáte ei cánticum novum: * bene psállite ei in vociferatióne.
32:4 Quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera ejus in fide.
32:5 Díligit misericórdiam et judícium: * misericórdia Dómini plena est terra.
32:6 Verbo Dómini cæli firmáti sunt: * et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.
32:7 Cóngregans sicut in utre aquas maris: * ponens in thesáuris abýssos.
32:8 Tímeat Dóminum omnis terra: * ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem.
32:9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
32:10 Dóminus díssipat consília géntium: * réprobat autem cogitatiónes populórum, et réprobat consília príncipum.
32:11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet: * cogitatiónes cordis ejus in generatióne et generatiónem.
32:12 Beáta gens, cujus est Dóminus, Deus ejus: * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
32:13 De cælo respéxit Dóminus: * vidit omnes fílios hóminum.
32:14 De præparáto habitáculo suo * respéxit super omnes, qui hábitant terram.
32:15 Qui finxit sigillátim corda eórum: * qui intéllegit ómnia ópera eórum.
32:16 Non salvátur rex per multam virtútem: * et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ.
32:17 Fallax equus ad salútem: * in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur.
32:18 Ecce, óculi Dómini super metuéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia ejus:
32:19 Ut éruat a morte ánimas eórum: * et alat eos in fame.
32:20 Ánima nostra sústinet Dóminum: * quóniam adjútor et protéctor noster est.
32:21 Quia in eo lætábitur cor nostrum: * et in nómine sancto ejus sperávimus.
32:22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos: * quemádmodum sperávimus in te.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Justi autem in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum.
Ant. Tradidérunt
Psalmus 33 [8]
33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
33:16 Óculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
33:18 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
33:19 Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
33:20 Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Tradidérunt córpora sua in mortem, ne servírent idólis: ídeo coronáti póssident palmam.
Ant. Ecce merces
Psalmus 45 [9]
45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
45:6 Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce merces Sanctórum copiósa est apud Deum: ipsi vero mórtui sunt pro Christo, et vivent in ætérnum.
V. Justi autem in perpétuum vivent.
R. Et apud Dóminum est merces eórum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc 21:9-19
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum audiéritis prǽlia, et seditiónes, nolíte terréri: opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Papæ.
Homilia 35. in Evangel.
Dóminus ac Redémptor noster peritúri mundi præcurréntia mala denúntiat, ut eo minus pertúrbent veniéntia, quo fúerint præscíta. Minus enim jácula fériunt, quæ prævidéntur: et nos tolerabílius mundi mala suscípimus, si contra hæc per præsciéntiae clípeum munímur. Ecce enim dicit: Cum audiéritis prǽlia et seditiónes, nolíte terréri: opórtet enim primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Pensánda sunt verba Redemptóris nostri, per quæ nos áliud intérius, áliud extérius passúros esse denúntiat; bella quippe ad hostes pértinent, seditiónes ad cives. Ut ergo nos índicet intérius exteriúsque turbári, áliud nos fatétur ab hóstibus, áliud a frátribus pérpeti.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Propter testaméntum Dómini, et leges patérnas, Sancti Dei perstitérunt in amóre fraternitátis:
* Quia unus fuit semper spíritus in eis, et una fides.
V. Ecce quam bonum et quam jucúndum habitáre fratres in unum.
R. Quia unus fuit semper spíritus in eis, et una fides.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Quorum festum cólimus, ipsi intercédant pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 8
Sed his malis præveniéntibus, quia non statim finis sequátur, adjúngit: Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum: et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de cælo: et signa magna erunt. Última tribulátio multis tribulatiónibus prævenítur: et per crebra mala, quæ prævéniunt, indicántur mala perpétua, quæ subsequéntur. Et ídeo post bella et seditiónes non statim finis: quia multa debent mala præcúrrere, ut malum váleant sine fine nuntiáre.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Sancti mei, qui in carne pósiti, certámen habuístis:
* Mercédem labóris ego reddam vobis.
V. Veníte benedícti Patris mei, percípite regnum.
R. Mercédem labóris ego reddam vobis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Mercédem labóris ego reddam vobis.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Per evangélica dicta, deleántur nostra delícta. Amen.

Lectio 9
Commemoratio Feriae
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum
Marc 9:16-28
In illo témpore: Respóndens unus de turba dixit ad Jesum: Magíster, áttuli fílium meum ad te habéntem spíritum mutum. Et réliqua.

Homilía sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri
Liber 3, cap. 38 in Marcum 9
Dæmoníacum hunc, quem descéndens de monte Dóminus sanávit, Marcus quidem surdum mutúmque, Matthǽus vero lunáticum fuísse commémorat. Signíficat autem eos, de quibus scriptum est: Stultus ut luna mutátur. Qui nunquam in eódem statu permanéntes, nunc ad illa vítia mutáti, crescunt atque decréscunt. Qui muti sunt, non confiténdo fidem; surdi, nec ipsum aliquátenus veritátis audiéndo sermónem. Spumant autem, cum stultítia tabéscunt; stultórum namque et languéntium atque hébetum est, spumas salivárum ex ore dimíttere. Strident déntibus, cum iracúndiæ furóre flamméscunt: aréscunt, cum ótio torpénte languéscunt, et nulla virtútis indústria confortáti enérviter vivunt.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória munerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus
Beatórum Mártyrum paritérque Pontíficum Cornélii et Cypriáni nos, quǽsumus, Dómine, festa tueántur: et eórum comméndet orátio veneránda.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Monastic
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Language 2
Latin
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help