Scrolled: Close
[Rank] In Octava S. Stephani.;;Simplex;;1.1;;vide Sancti/12-26 [Rank1960] Die Secunda Januarii;;Feria;;1;;vide Sancti/12-25 [RankTrident] In Octava Sancti Stephani.;;Duplex;;3;;ex Sancti/12-26 [Rule] vide Sancti/12-26 Feria Te Deum Comkey=70 [Lectio1] De Epistola ad Romanos !Rom 5:1-5 5:1 Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum: 5:2 per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. 5:3 Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: 5:4 patientia autem probationem, probatio vero spem, 5:5 spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. [Lectio2] !Rom 5:6-9 5:6 Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? 5:7 vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. 5:8 Commendat autem caritatem suam Deus in nobis: quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, 5:9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum. [Lectio3] !Rom 5:10-12 5:10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. 5:11 Non solum autem: sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. 5:12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. [Lectio93] Sermo sancti Augustini Episcopi. !Serm. 2. de S. Stephano. Christus ergo caput Martyrum prior passus est pro nobis, relinquens vobis~ exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Cujus passionis vestigia prosecutus~ beatissimus Stephanus, confitendo Christum lapidatus a Judaeis, coronam meruit~ tamquam suo sibi nomine positam. Stephanus enim Graece, Latine corona~ appellatur. Jam corona nomen habebat, et ideo palmam martyrii suo nomine~ praeferebat. Qui cum lapidaretur, non solum non exspectabat de persecutoribus reportare~ vindictam, sed eis potius a Deo veniam postulabat. &teDeum [Lectio4] Sermo sancti Augustini Episcopi. !Serm. 2. de S. Stephano. ost hesternum festivissimum diem, quo Salvatoris nostri Christi nobis Nativitas~ illuxit, etiam hodiernus dies beati Martyris Stephani corona illustratur.~ Martyris illius merita nulla pars orbis ignorat: passus enim est in ipso~ principio Ecclesiae, id est, in ipsa urbe Jerosolyma. Ibi enim Diaconus~ ministravit: et in ipso juventutis flore decorem aetatis se sanguine purpuravit.~ Passio ejus insignis est, multumque mirabilis. Hanc modo de libro Actuum~ Apostolorum, cum legeretur, non solum audivimus, sed etiam oculis spectavimus. [Lectio5] Christus ergo caput Martyrum prior passus est pro nobis, relinquens vobis~ exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Cujus passionis vestigia prosecutus~ beatissimus Stephanus, confitendo Christum lapidatus a Judaeis, coronam meruit~ tamquam suo sibi nomine positam. Stephanus enim Graece, Latine corona~ appellatur. Jam corona nomen habebat, et ideo palmam martyrii suo nomine~ praeferebat. [Lectio6] Qui cum lapidaretur, non solum non exspectabat de persecutoribus reportare~ vindictam, sed eis potius a Deo veniam postulabat. Meminerat enim dixisse~ Dominum: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus. Et iterum: Ne dixeris,~ Ulciscar me de inimicis meis; sed exspecta Dominum, ut tibi auxilio sit.~ Exspectare nos jubet Dominus Deus, ut in die futurae retributionis cum sanctis~ Martyribus vindicemur. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. !Matt 23:34-35 In illo tempore: Dicebat Jesus scribis et pharisseis: Ecce ego mitto ad vos~ prophetas, et sapientes, et scribas: et ex illis occidetis, et crucifigetis. Et~ reliqua. _ Homilia sancti Hieronymi Presbyteri. !Lib. 4. Comment. in cap. 23. Matth. Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas. Jerusalem, non saxa et aedificia~ civitatis, sed habitatores vocat: quam plangit patris affectu, sicut et in alio~ loco legimus, quod videns eam, fleverit. In eo autem quod dicit: Quoties volui~ congregare filios tuos: omnes retro prophetas a se missos esse testatur.~ Gallinae quoque similitudinem congregantis sub alas pullos suos, in cantico~ Deuteronomii legimus: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos~ desideravit: expandens alas suas, suscepit eos, et tulit super pennas suas. [Lectio8] Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Hoc ipsum ex persona Jeremiae jam~ ante dixerat: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam: facta est mihi~ haereditas mea quasi spelunca hyaenae. Desertam Judaeorum domum, id est, templum~ illud, quod fulgebat augustius, oculis comprobamus, quia habitatorem Christum~ perdidit, et haereditatem praeripere gestiens, occidit haeredem. [Lectio9] Dico enim vobis: Non me videbitis a modo, donec dicatis: Benedictus qui venit in~ nomine Domini. Ad Jerusalem loquitur, et ad populum Judaeorum. Versiculum autem~ istum, quo et parvuli atque lactentes in ingressu Jerusalem Domini Salvatoris~ usi sunt, quando dixerunt: Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in~ excelsis, sumpsit de centesimo decimo septimo Psalmo, qui manifeste de adventu~ Domini scriptus est. &teDeum [Oratio] Omnipotens sempiterne Deus, qui primitias Martyrum in beati Levitae Stephani~ sanguine dedicasti: tribue quaesumus; ut pro nobis intercossor exsistat, qui pro~ suis etiam persecutoribus exoravit $Per Dominum