Scrolled: Close
[Rank] In Octava Ss. Innocentium.;;Simplex;;1.1;;vide Sancti/12-28 [Rank1960] Die Quarta Januarii;;Feria;;1.2;;vide Sancti/12-25 [RankTrident] In Octava Ss. Innocentium.;;Duplex;;3;;ex Sancti/12-28 [Rule] vide Sancti/12-28; Feria Te Deum Comkey=70 [Lectio1] De Epistola ad Romanos. !Rom 7:1-3 1 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? 2 Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. 3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. [Lectio2] !Rom 7:4-6 4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi: ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. 5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. 6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. [Lectio3] !Rom 7:7-9 7 Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. [Lectio93] Sermo sancti Augustini Episcopi. !Sermo 1. de Innocentibus. Nascente Domino luctus coepit, non caelo, sed mundo: indicitur matribus~ lamentatio, Angelis exsultatio, infantibus transmigratio. Deus est, qui natus~ est: Innocentes illi debentur victima, qui venit damnare mundi malitiam. Agnelli~ debent immolari, quia Agnus futurus est crucifigi, qui tollit peccata mundi. Sed~ oves ululant matres, quia agnos perdunt sine voce balantes. Grande martyrium,~ crudele spectaculum! Eximitur machaera, et nulla intervenit causa: sola stridet~ invidia, cum qui natus est, nulli faciat violentiam. Sed oves cernimus matres,~ quae super agnos lugent. Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus magnus.~ Pignora sunt, non credita, sed creata: non deposita, sed exposita. &teDeum [Lectio4] Sermo sancti Augustini Episcopi. !Sermo 1. de Innocentibus. Nascente Domino luctus coepit, non caelo, sed mundo: indicitur matribus~ lamentatio, Angelis exsultatio, infantibus transmigratio. Deus est, qui natus~ est: Innocentes illi debentur victima, qui venit damnare mundi malitiam. Agnelli~ debent immolari, quia Agnus futurus est crucifigi, qui tollit peccata mundi. Sed~ oves ululant matres, quia agnos perdunt sine voce balantes. Grande martyrium,~ crudele spectaculum! Eximitur machaera, et nulla intervenit causa: sola stridet~ invidia, cum qui natus est, nulli faciat violentiam. Sed oves cernimus matres,~ quae super agnos lugent. Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus magnus.~ Pignora sunt, non credita, sed creata: non deposita, sed exposita. [Lectio5] Testis est ipsa natura, quae pugnabat in Martyres, cum tyrannus jactaret~ infantes. Mater crines capitis dissipabat, quae ornamentum capitis amittebat.~ Quantis modis infantem volebat abscondere, et ipse se infantulus publicabat!~ Nesciebat tacere, quia necdum didicerat formidare. Pugnabat mater, et carnifex:~ ille trahebat, illa tenebat. Ad carnificem mater clamabat: Quid separas a me,~ quem genui ex me? Uterus genuit, non mansit ille, cum vixit, libera mea frustra~ lacte contorquens. Caute portavi, quem a te video manu crudeli jactari. Modo eum~ effuderunt viscera mea, et tu eludis ad terram. [Lectio6] Alia acclamabat mater, cum exactor latro non compelleret simul occidi cum~ parvulo matrem: Ut quid me dimittis inanem? Si culpa est, mea est: si non est~ crimen, junge mortem, et libera matrem. Alia dicebat: Quid quaeritis? Unum~ quaeritis, et multos occiditis, et ad unum, qui unus est, attingere non~ potestis. Alia contra clamabat: Veni jam, veni Salvator mundi, quamdiu~ quaereris? Nullum times: videat te miles, et nostros non occidat infantes.~ Miscebatur lamentatio matrum, et ad coelum transibat oblatio parvulorum. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. !Matt 2:13-18 In illo tempore: Angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et~ accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum: et esto ibi usque dum dicam~ tibi. Et reliqua. _ Homilia sancti Joannis Chrysostomi. !Ex Hom. 8. in Matth., ante med. Quae cum audisset Joseph, nequaquam passus est scandalum, neque dixit: Incorta~ ista res est, ac prorsus ambigua. Tu paulo ante dicebas, quia salvabit populum~ suum, et nunc seipsum quidem non potest de periculis liberare: sed fuga nobis~ est necessaria, et peregrinatio, ac transmigratio longinqua. Contraria omnino~ sunt facta promissis. Sed horum nihil prorsus opponit: vir enim erat fidelis:~ neque reversionis tempus curiose inquirit, quod utique ab Angelo non signate~ fuerat expressum: sed: Esto ibi, inquit, usquequo dicam tibi. [Lectio8] Verum ille nec per ista quidem factus est segnior, sed obedivit libenter, et~ credidit, omnes prorsus tribulationes cum gaudio sustinendo. Enim utero misericors~ Deus moestis rebus quaedam etiam jucunda permiscuit. Quod certe in sanctis~ omnibus facit, quos neque tribulationes, neque jucunditates sinit habere~ continuas: sed tutti de adversis, tum ex prosperis justorum vitam quasi~ admirabili varietate contexit. Quod hic quoque eum fecisse considera. [Lectio9] Videndo quippe sanctus Joseph gravidam Virginem, in conturbationem incidit~ maximam: sed adfuit repente Angelus, timorem prorsus exstinguens. Deinde videns~ puerum natum, maxima exsultatione repletus est: sed rursus huic etiam gaudio~ periculum grande successit, cum tota utique civitas turbaretur, ipse rex fureret,~ et ad necem puerum quaereret. Sed et hunc moerorem alia rursus laetitia~ subsecuta est, apparitio videlicet stellae, et adoratio Magorum. Post hanc~ quoque jucunditatem iterum periculum, iterumque formido. Quaerit, inquit,~ Herodes animam pueri, et fugere necesse est, et in longinqua transire. &teDeum