Scrolled: Close
[Rank] Secunda die infra Octavam Epiphaniae;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/01-06 [Rank1960] Die Septima Januarii;;Feria;;1.1;;vide Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06 Lectio1 tempora Doxology=Epi 9 lectiones Feria Te Deum No prima Vespera [Lectio1] De Epistola ad Romanos. !Rom 9:1-5 1 Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: 2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. 3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, 4 qui sunt Israëlitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: 5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. [Lectio2] !Rom 9:6-10 6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitae: 7 neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen: 8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. 9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius. 10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. [Lectio3] !Rom 9:11-16 11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), 12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, 13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. 14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit. 15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam praestabo cujus miserebor. 16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. [Lectio4] Sermo sancti Augustini Episcopi. !Serm. 2. de Epiph., qui est 30. de Temp. Ad partum Virginis adorandum Magi ab Oriente venerunt Hunc diem hodie~ celebramus: huic debitum solemnitati sermonem persolvimus. Illis dies iste~ primus illuxit, anniversaria nobis festivitate rediit. Illi erant primitiae~ Gentium, nos populus Gentium. Nobis hoc lingua nuntiavit Apostolorum, stella~ illis tamquam lingua coelorum: et nobis iidem Apostoli, tamquam alii caeli,~ enarraverunt gloriam Dei. [Lectio5] Magnum sacramentum: in praesepi jacebat, et Magos ab Oriente ducebat:~ abscondebatur in stabulo, et agnoscebatur in coelo: ut agnitus in caelo~ manifestaretur in stabulo, et appellaretur Epiphania dies iste, quod latine~ manifestatio dici potest: simul ejus celsitudinem humilitatemque commendans, ut~ qui in aperto caelo signis sidereis monstrabatur magnus, in angusto diversorio~ quaesitus inveniretur invalidus, infantilibus in membris natus, infantilibusque~ pannis involutus, adoraretur a Magis, timeretur a malis. [Lectio6] Timuit enim eum rex Herodes, eisdem sibi Magis nuntiantibus, cum adhuc~ quaererent parvulum, quem cognoverant coelo teste jam natum. Quid erit tribunal~ judicantis, quando superbos reges cunabula terrebant infantis? Quanto consultius~ reges, non sicut Herodes, interficere quaerant, sed sicut Magi, potius adorare~ delectentur, Jam praesertim eum, qui et ipsam mortem, quam cupiebat inimicus~ inferre, etiam pro ipsis inimicis ab inimicis sustinuit, eamque in suo corpore~ occisus occidit. Pie timeant reges ad Patris dexteram jam sedentem, quem rex~ impius timuit adhuc matris libera lambentem. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. !Matt 2:1-12 Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab~ Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus ost Rex Judaeorum? Et~ reliqua. _ De Homilia sancti Gregorii Papae. Homilia 10. in Evangelia. Nativitate Regis~ nostri cognita, Herodes ad callida argumenta convertitur: et ne terreno regno~ privaretur, renuntiari sibi ubi puer inveniatur, postulat. Adorare eum velle se~ simulat, ut hunc, si inveniri possit, exstinguat Sed quanta est humana malitia~ contra consilium divinitatis? Scriptum quippe est: Non est sapientia, non est~ prudentia, non est consilium contra Dominum. Nam ea, quae apparuit stella, Magos~ perducit: natum Regem reperiunt, munera deferunt: et ne redire ad Herodem~ debeant, in somnis admonentur. Sicque fit, ut Jesum, quem quaerit Herodes,~ invenire non possit Cujus persona qui alii, quam hypocritae designantur, qui dum~ ficte quaerunt, invenire Dominum numquam merentur? [Lectio8] Sed inter haec sciendum, quod Priscillianistae haeretici nasci unumquemque~ hominem sub constitutionibus stellarum putant: et hoc in adjutorium sui erroris~ assumunt, quod nova stella exiit cum Dominus in carne apparuit: cujus fuisse~ fatum eamdem, quae apparuit, stellam putant Sed si Evangelii verba pensamus,~ quibus de eadem stella dicitur: Usque dum veniens staret supra, ubi erat puer:~ dum non puer ad stellam, sed stella ad puerum cucurrit, si dici liceat, non~ stella fatum pueri, sed fatum stellae is, qui apparuit, puer fuit. [Lectio9] Sed a fidelium cordibus absit, ut aliquid esse fatum dicant. Vitam quippe~ hominum solus hic Conditor, qui creavit administrat. Neque enim propter stellas~ homo, sed stella; propter hominem factae sunt: et si stella fatum hominis~ dicitur, ipsis suis ministeriis subesse homo perhibetur. Certe cum Jacob de~ utero egrediens, prioris fratris plantam teneret manu, prior perfecte nequaquam~ egredi potuit nisi subsequens inchoasset: et tamen cum uno tempore, eodemque~ momento utrumque mater fuderit, non una utriusque vitae qualitas fuit. &teDeum [Ant 2] Ab Oriente * venerunt Magi in Bethlehem adorareDominum: et apertis thesauris~ suis, pretiosa munera obtulerunt: aurum, sicut Regi magno; thus, sicut Deo vero;~ myrrham sepulturae ejus, alleluia. [Ant 3] Videntes stellam Magi, * gavisi sunt gaudio magno: et intrantes domum~ obtulerunt Domino aurum, thus, et myrrham, alleluia.