Scrolled: Close
[Rank] Tertia die infra Octavam Epiphaniae;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/01-06 [Rank1960] Die Octava Januarii;;Feria;;1.1;;vide Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06 Lectio1 tempora Doxology=Epi 9 lectiones Feria Te Deum [Lectio1] !Rom 12:1-3 1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. 2 Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. 3 Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. [Lectio2] !Rom 12:4-8 4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: 5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. 6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei, 7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, 8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. [Lectio3] !Rom 12:9-16 9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhaerentes bono: 10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem praevenientes: 11 sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes: 12 spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes: 13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes. 14 Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere. 15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: 16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos: [Lectio4] De Sermone sancti Augustini Episcopi. !Sermo 2. de Epiphania. Cum tam multi jam nati, atque defuncti essent reges Judaeorum, numquid quemquam~ eorum adorandum Magi quaesierunt? Non, quia nec quemquam eorum coelo loquente~ didicerunt. Verumtamen, quod praetereundum non est, haec Magorum illuminatio~ magnum testimonium caecitatis exstitit Judaeorum. In terra eorum isti~ requirebant, quem illi in sua non agnoscebant [Lectio5] Apud eos isti infantem invenerunt, quem illi apud se negaverunt. In his terris~ de longinquo isti et peregrini puerum Christum nondum verba promentem~ adoraverunt, ubi cives illi juvenem miracula facientem crucifixerunt. Isti in~ membris parvis Deum adoraverunt, illi in magnis factis nec tamquam homini~ pepercerunt: quasi plus fuerit videre novam stellam in ejus nativitate fulgentem,~ quam solem ejus in morte lugentem. [Lectio6] Jam vero quod eadem stella, quae Magos perduxit ad locum, ubi erat cum matre~ Virgine Deus infans, quae utique poterat eos ad ipsam perducere civitatem, se~ tamen subtraxit, nec eis prorsus apparuit, donec de civitate, in qua Christus~ nasceretur, iidem ipsi interrogarentur Judaei, et ipsi eam secundum divinae~ Scripturae testimonium nominarent, ipsi dicerent: In Bethlehem Judae. Sic enim~ scriptum est: Et tu Bethlehem terra Juda, non es minima in principibus Juda: ex~ te enim exiet Dux, qui regat populum meum Israel. Quid aliud hic significavit~ divina providentia, nisi apud Judaeos solas divinas litteras remansuras, quibus~ Gentes instruerentur, illi excaecarentur? [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. !Matt 2:1-12 Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab~ Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Et~ reliqua, _ De Homilia sancti Gregorii Papae. !Ex Homilia 10. in Evangelia. Magi vero aurum, thus, et myrrham deferunt. Aurum quippe Regi congruit, thus~ vero in Dei sacrificium ponitur, myrrha autem mortuorum corpora condilintur. Eum~ ergo Magi, quem adorant, etiam mysticis muneribus praedicant: auro Regem, thure~ Deum, myrrha mortalem. Sunt vero nonnulli haeretici, qui hunc Deum credunt, sed~ ublque regnare nequaquam credunt. Hi profecto ei thus offerunt, sed offerre~ etiam aurum nolunt. Et sunt nonnulli, qui hunc Regem existimant, sed Deum~ negant. Hi videlicet ei aurum offerunt, sed offerre thus nolunt. [Lectio8] Et sunt nonnulli, qui hunc et Deum et Regem fatentur, sed assumpsisse carnem~ mortalem negant. Hi nimirum ei aurum et thus offerunt, sed offerre myrrham~ assumptae mortalitatis nolunt. Nos itaque nato Domino offeramus aurum, ut hunc~ ubique regnare fateamur: offeramus thus, ut credamus, quod is qui in tempore~ apparuit, Deus ante tempora exstitit: offeramus myrrham, ut eum, quem credimus~ in sua divinitate impassibilem, credamus etiam in nostra fuisse carne mortalem. [Lectio9] Quamvis in auro, thure, et myrrha intelligi et aliud potest. Auro namque~ sapientia designatur, Salomone attestante, qui ait: Thesaurus desiderabilis~ requiescit in ore sapientis. Thure autem, quod Deo incenditur, virtus orationis~ exprimitur, Psalmista testante, qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum~ in conspectu tuo. Per myrrham vero carnis nostrae mortificatio figuratur. Unde~ sancta Ecclesia de suis operariis usque ad mortem pro Deo certantibus dicit:~ Manus meae distillaverunt myrrham. &teDeum [Ant 2] Tria sunt munera, * quae obtulerunt Magi Domino, aurum, thus, et myrrham, Filio~ Dei, Regi magno, alleluia. [Ant 3] Lux de luce * apparuisti Christe, cui Magi munera offerunt, alleluia, alleluia,~ alleluia.