Scrolled: Close
[Rank] Quarta die infra Octavam Epiphaniae;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/01-06 [Rank1960] Die Nona Januarii;;Feria;;1.5;;vide Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06 Lectio1 tempora Doxology=Epi 9 lectiones Feria Te Deum [Lectio1] De Epistola ad Romanos. !Rom 13:1-4 1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. 2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: 3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: 4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. [Lectio2] !Rom 13:4-7 4 Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit. 5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. 6 Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. 7 Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. [Lectio3] !Rom 12:8-10 8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. 9 Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhaerentes bono: 10 caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem praevenientes: [Lectio4] Sermo sancti Leonis Papae. !Sermo 1. de Epiphania. Celebrato proximo die, quo intemerata virginitas humani generis edidit~ Salvatorem Epiphaniae nobis, dilectissimi, veneranda festivitas dat~ perseverantiam gaudiorum: ut inter cognatarum solemnitatum vicina sacramenta,~ exsultationis Vigor, et fervor fidei non tepescat. Ad omnium enim hominum~ spectat salutem, * quod infantia mediatoris Dei et hominum, jam universo~ declarabatur mundo, cum adhuc exiguo detineretur oppidulo. [Lectio5] Quamvis enim Israeliticam gentem, et ipsius gentis unam familiam delegisset, de~ qua naturam universae humanitatis assumeret: noluit tamen intra maternae~ habitationis angustias ortus sui latere primordia: sed mox ab omnibus voluit~ agnosci, qui dignatus est pro omnibus nasci. Tribus igitur Magis in regione~ Orientis stella novae claritatis apparuit, quae illustrior ceteris pulchriorque~ sideribus, facile in se intuentium oculos animosque converteret: ut confestim~ adverteretur, non esse otiosum, quod tam insolitum videbatur. [Lectio6] Dedit ergo aspicientibus intellectum, qui praestitit signum: et quod fecit~ intelligi, fecit inquiri, et se inveniendum obtulit requisitus. Sequuntur tres~ viri superni luminis ductum, et praevii fulgoris indicium intenta contemplatione~ comitantes, ad agnitionem veritatis, gratiae splendore ducuntur: qui humano~ sensu significatum sibi Regis ortum aestimaverunt in civitate regia esse~ quaerendum. Sed qui servi susceperat formam, et non judicare venerat, sed~ judicari, Bethlehem praeelegit nativitati, Jerosolymam passioni. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. !Matt 2:1-12 Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diobus Herodis regis, ecce Magi ab~ Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Et~ reliqua. _ De Homilia sancti Gregorii Papae. !Ex Homilia 10. in Evangelia. Magnum vero nobis aliquid Magi innuunt, quod in regionem suam per aliam viam~ revertuntur. In eo namque quod admoniti faciunt, nobis profecto insinuant, quid~ faciamus. Regio quippe nostra paradisus est: ad quam, Jesu cognito, redire per~ viam, qua venimus, prohibemur. A regione etenim nostra superbiendo, inobediendo,~ visibilia sequendo, cibum vetitum gustando discessimus: sed ad eam necesse est,~ ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando~ redeamus. [Lectio8] Per aliam ergo viam ad regionem nostram regredimur: quoniam qui a paradisi~ gaudiis per delectamenta discessimus, ad haec per lamenta revocamur. Unde~ necesse est, fratres carissimi, ut semper pavidi, semperque suspecti, ponamus~ ante oculos cordis, hinc culpas operis, illinc judicium extremae districtionis.~ Pensemus, quam districtus judex veniat, qui judicium minatur, et latet: terrores~ peccatoribus intentat, et tamen adhuc sustinet: et idcirco venire citius differt,~ ut minus inveniat quod condemnet. [Lectio9] Puniamus fletibus culpas, et cum Psalmistae voce, praeveniamus faciem ejus in~ confessione. Voluptatum nos ergo fallacia nulla decipiat, nulla vana laetitia~ seducat. In proximo namque est judex, qui dixit: Vae vobis, qui ridetis nunc;~ quia lugebitis et flebitis. Hinc enim Salomon ait: Risus dolori miscebitur: et,~ Extrema gaudii luctus occupat. Hinc iterum dicit: Risum deputavi errorem, et~ gaudio dixi, Quid frustra deciperis? Hinc rursus ait: Cor sapientium ubi~ tristitia est: et cor stultorum ubi laetitia. &teDeum [Ant 2] Vidimus stellam ejus * in Oriente, et venimus cum muneribus adorare Dominum. [Ant 3] Interrogabat * Magis Herodes: Quod signum vidistis super natum Regem? Stellam~ vidimus fulgentem, cujus splendor illuminat mundum.