Scrolled: Close
[Rank] Quinta die infra Octavam Epiphaniae;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/01-06 [Rank1960] Die Decima Januarii;;Feria;;1.5;;vide Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06 Lectio1 tempora Doxology=Epi 9 lectiones Feria Te Deum [Lectio1] De Epistola ad Romanos. !Rom 14:1-4 1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum. 2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet. 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. 4 Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum. [Lectio2] !Rom 14:5-8 5 Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet. 6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. 8 Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. [Lectio3] !Rom 14:9-13 9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. 10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi. 11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. 13 Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum. [Lectio4] Sermo sancti Maximi Episcopi. !Homilia 1. de Epiphania. In hac, dilectissimi, celebritate, sicut relatu paternae traditionis instruimur,~ multiplici nobis est festivitate laetandum. Ferunt enim, hodie Christum Dominum~ nostrum vel stella duce a Gentibus adoratum; vel invitatum ad nuptias, aquas in~ vina vertisse; vel suscepto a Joanne baptismate, consecrasse fluenta Jordanis,~ suumque simul purificasse Baptistam. [Lectio5] Sed quid potissimum praesenti hoc factum sit die, noverit ipse qui fecit: nos~ tamen credere, nec dubitare debemus, quidquid illud est, factum esse pro nobis.~ Nam quod eum fulgentioris stellae radiis incitati adoravere Chaldaei, Deum verum~ Gentibus spes data est adorandi. Quod aquae novo sunt ordine in vina mutatse,~ novi nobis poculi praelibatum est sacramentum. Quod autem baptizatus est Agnus~ Dei, regenerantis baptismi salutare nobis munus est dedicatum. [Lectio6] Oportet itaque nos, fratres, ad honorem Salvatoris nostri, cujus nativitatem~ debita nuper cum exsultatione transegimus omni cum devotione etiam hunc~ virtutum ejus celebrare natalem. Et quam recte tria haec nobis uno acta in die~ mysteria praedicantur, qui ineffabilis Trinitatis arcanum uno Dei sub nomine~ confitemur. Per haec ergo miracula Christus Dominus Redemptor noster oculis se~ voluit revelare mortalium, quatenus invisibilis ejus divinitas, quae latebat in~ homine, in opere non lateret. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. !Matt 2:1-12 Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab~ Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Et~ reliqua. _ Homilia sancti Hieronymi Presbyteri. !Lib. 1. Comment. in cap. 2. Matth. Vidimus enim stellam ejus in Oriente. Ad confusionem Judaeorum, ut nativitatem~ Christi a Gentibus discerent, oritur in Oriente stella; quam futuram, Balaam,~ cujus successores erant, vaticinio noverant. Lege Numerorum librum. Deferuntur~ autem Magi stellae indicio in Judaeam, ut sacerdotes a Magis interrogati, ubi~ Christus nasceretur, inexcusabiles fierent de adventu ejus. [Lectio8] At illi dixerunt ei: In Bethlehem Judaeae. Librariorum hic error est. Putamus~ enim ab Evangelista primum editum, sicut in ipso Hebraico legimus, Judae, non~ Judaeae. Quae est enim aliarum gentium Bethlehem, ut ad distinctionem ejus, hic~ Judaea poneretur? Judae autem idcirco scribitur, quia est et alia Bethlehem in~ Galilaea. Lege librum Jesu filii Nave. Denique et in ipso testimonio, quod de~ Michaeae prophetia sumptum est, ita habetur: Et tu Bethlehem terra Juda. [Lectio9] Et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.~ Pulcherrime munerum sacramenta Juvencus Presbyter uno versiculo comprehendit:~ Thus, aurum, myrrham, Regique, hominique, Deoque dona ferunt. Et responso~ accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in~ regionem suam. Qui munera obtulerant Domino, consequenter responsum accipiunt,~ non per Angelum, sed per ipsum Dominum: ut meritorum Joseph privilegium~ demonstraretur. Revertuntur autem per aliam viam: quia infidelitati miscendi non~ erant Judaeorum. &teDeum [Ant 2] Omnes nationes * venient a longe, portantes munera sua, alleluia. [Ant 3] Omnes de Saba * venient, aurum et thus deferentes, alleluia, alleluia.