Scrolled: Close
[Rank] Sexta die infra Octavam Epiphaniae;;Semiduplex;;2.1;;ex Sancti/01-06 [Rank1960] Die Undecima Januarii;;simplex;;1.5;;vide Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06 Lectio1 tempora Doxology=Epi 9 lectiones CPapaM=Hyginum; [Lectio1] !Rom 15:1-4 1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. 2 Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem. 3 Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. 4 Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. [Lectio2] !Rom 15:5-11 5 Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: 6 ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. 7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. 8 Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: 9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. 10 Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus. 11 Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. [Lectio3] !Rom 15:12-16 12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. 14 Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. 15 Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quae data est mihi a Deo, 16 ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. [Lectio4] Sermo sancti Fulgentii Episcopi. !Ex Serm. 5. qui est de Epiphania, sub initium. Ipse Deus, qui sibi in veteri testamento primitias offerri mandavit, homo natus~ Gentium primitias suo cultui dedicavit. Pastores fuerunt primitiae Judaeorum:~ Magi facti sunt primitiae Gentium. Illi de proximo adducti, isti de longinquo~ reducti. Ubi est, inquiunt, qui natus est Rex Judaeorum? De Herode rege~ Judaeorum filii jam fuerant nati. Archelaus natus est in palatio, Christus in~ diversorio. Archelaus natus, est in lecto argenteo positus, Christus autem natus~ in praesepio est brevissimo collocatus: et tamen ille natus in palatio~ contemnitur, iste, natus in diversorio quaeritur: ille a Magis nullatenus~ nominatur, iste inventus suppliciter adoratur. [Lectio5] Quis est iste Rex Judaeorum? Pauper et dives, humilis et sublimis. Quis est iste~ Rex Judaeorum, qui portatur ut parvulus, adoratur ut Deus? parvus in praespio,~ immensus in coelo: vilis in pannis, pretiosus in stellis. Quid est quod sic~ turbaris Herodes? Rex iste, qui natus est, non venit reges pugnando superare,~ sed moriendo mirabiliter subjugare. Nec ideo natus est, ut tibi succedat, sed ut~ in eum mundus fideliter credat. Venit ergo, non ut pugnet vivus, sed ut~ triumphet occisus. [Lectio6] Puer iste, qui nunc a Magis dicitur Rex Judaeorum, idem Creator est, et Dominus~ Angelorum. Quapropter cujus times infantiam nascentis, magis timere debes~ omnipotentiam judicantis. Noli eum timere regni tui successorem, sed time~ infidelitatis tuae justissimum damnatorem. Ite, inquit, et renuntiate mihi, ut~ et ego veniens adorem eum. O calliditas ficta, o incredulitas impia, o nequitia~ fraudulenta! Sanguis Innocentium, quem crudeliter effudisti, attestatur quid de~ hoc puero voluisti. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. !Matt 2:1-12 Cum natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab~ Oriente venerunt Jerosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum.~ Et reliqua. _ Homilia sancti Ambrosii Episcopi. !Lib. 2. in Lucam cap. 2. post init. Quae sunt ista verae fidei munera? Aurum Regi, thus Deo, myrrha defuncto. Aliud~ enim Regis insigne, aliud divinae sacramentum potestatis, aliud honor est~ sepulturae, qe non corrumpat corpus mortui sed reservet. Nos quoque, qui haec~ audimus, et legimus, de thesauris nostris talia, fratres, munera proferamus.~ Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus. Si igitur in teipso quod es, non ex~ te debes aestimare, sed ex Christo: quanto magis in Christo non tua debes~ aestimare, sed Christi? [Lectio8] Ergo Magi de thesauris suis offerunt munera. Vultis scire quam bonum meritum~ habeant? Stella ab his videtur: ubi Herodes est, non videtur: ubi Christus est,~ rursus videtur, et viam demonstrat. Ergo stella haec via est, et via Christus:~ quia secundum incarnationis mysterium Christus est stella. Orietur enim stella~ ex Jacob, et exsurget homo ex Israel. Denique ubi Christus, et stella est. Ipse~ enim est stella splendida, et matutina. Sua igitur ipse luce se signat. [Lectio9] Accipe aliud documentum. Alia venerunt via Magi, alia redeunt. Qui enim Christum~ viderant, Christum intellexerant; meliores utique, quam venerant, revertuntur.~ Duae quippe sunt viae: una, qae ducit ad interitum; alia, quae ducit ad regnum.~ Illa peccatorum est, quae ducit ad Herodem: haec Christus est, qua reditur ad~ patriam. Hic enim temporalis est incolatus, sicut scriptum est: Multum incola~ facta est anima mea. &teDeum [Ant 2] Venient ad te, * qui detrahebant tibi, et adorabunt vestigia pedum tuorum. [Ant 3] Admoniti Magi * iii somnis, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. [Commemoratio] !Commemoratio S. Hygini Papae et Martyris @Commune/C2:Oratio proper _ $Oremus Infirmitatem nostram respice, omnipotens Deus: et quia pondus proprie actionis~ gravat, beati Hyginum Martyris tui atque Pontificis intercessio gloriosa nos~ protegat. $Per Dominum