Scrolled: Close
[Rank] Septima die infra Octavam Epiphaniae;;Semiduplex;;2;;ex Sancti/01-06 [Rank1960] Die Duodecima Januarii;;Feria;;1.5;;vide Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06 Lectio1 tempora Doxology=Epi 9 lectiones Feria Te Deum [Lectio1] !Rom 16:1-5 1 Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quae est in ministerio ecclesiae, quae est in Cenchris: 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi. 3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu 4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium), 5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo. [Lectio2] !Rom 16:17-19 17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. 18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. 19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. [Lectio3] !Rom 16:21-24 21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. 22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. 23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. 24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. [Lectio4] Sermo sancti Leonis Papae. !Serm. 4. de Epiphania. lustum et rationabile, dilectissimi, verae pietatis obsequium est, in diebus,~ qui divinae opera misericordiae protestantur, toto corde gaudere, et honorifice~ ea, quae ad salutem nostram gesta sunt, celebrare, vocante nos ad hanc~ devotionem ipsa recurrentium temporum lege, quae nobis post diem, in quo~ coaeternus Patri Filius Dei natus ex Virgine est, brevi intervallo Epiphaniae~ intulit festum, ex apparitione Domini consecratum. [Lectio5] In quo fidei nostrae magnum praesidium providentia divina constituit: ut, dum~ solemni veneratione recolitur adorata in exordiis suis Salvatoris infantia, per~ ipsa originalia documenta probaretur veri hominis in Christo orta natura. Hoc~ enim est, quod justificat impios: hoc est, quod ex peccatoribus facit sanctos,~ si in uno eodemque Domino nostro Jesu Christo et vera Deitas et vera credatur~ humanitas: Deitas, qua ante omnia saecula in forma Dei aequalis est Patri:~ humanitas, qua novissimis diebus in forma servi unitus est homini. [Lectio6] Ad roborandum ergo hanc fidem, quae contra omnes pronuntiabatur errores, ex~ magna gestum est divini pietate consilii, ut gens in longinqua Orientalis plagae~ regione consistens, quae spectandorum siderum arte pollebat, signum nati pueri,~ qui supra omnem Israel esset regnaturus, acciperet. Nova etenim claritas apud~ Magos stellae illustrioris apparuit, et intuentium animos ita admiratione sui~ splendoris implevit, ut nequaquam sibi crederent negligendum, quod tanto~ nuntiabatur indicio. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. !Luke 2:42-52 Cum factus esset Jesus annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam~ secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus, cum redirent, remansit~ puer Jesus in Jerusalem. Et reliqua. _ Homilia sancti Ambrosii Episcopi. !Lib. 2. in cap. 2. Lucam, in fine. Duodecimo anno, ut legimus, Dominicae sumitur disputationis exordium. Hic enim~ praedicandas fidei evangelizantium numerus debebatur. Nec otiose immemor suorum~ secundum carnem parentum, qui secundum carnem utique sapientia Dei implebatur~ et gratia, post triduum reperitur in templo: ut esset indicio, quia post triduum~ triumphalis illius passionis, in sede coelesti, et honore divino, fidei nostrae~ se suscitatus offerret, qui mortuus credebatur. [Lectio8] Quid est quod me quaerebatis? Duaj sunt in Christo generationes: una est paterna,~ materna altera. Paterna illa divinior; materna vero, quae in nostrum laborem~ usumque descendit. Et ideo quae supra naturam, supra aetatem, supra~ consuetudinem fiunt, non humanis assignanda virtutibus, sed divinis referenda~ sunt potestatibus. Alibi eum ad ministerium mater impellit, hic mater argiutur,~ quia adhuc quae humana sunt, exigat. Sed cum hic duodecim describatur annorum,~ illic discipulos habere dicatur; vides matrem didicisse a filio, ne exigeret a~ validiore ministerium, quae stupebat in juniore miraculum. Videntes stellam~ Magi, gavisi sunt gaudio magno: * Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria~ matre ejus, et procidentes adoraverunt eum: * Et apertis thesauris suis~ obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. Stella, quam viderant Magi in~ Oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. [Lectio9] Et venit Nazareth, et erat subditus illis. Quid enim magister virtutis, nisi~ officium pietatis impleret? Et miramur, si Patri defert, qui subditur matri? Non~ utique infirmitatis, sed pietatis ista subjectio est: attollat licet aevis~ emissus latebris coluber perfidiae caput, et serpentinis evomat venona~ pectoribus. Cum dicit se Filius missum, majorem haereticus appellet Patrem, ut~ imperfectum Filium dicat, qui potest habere majorem: ut alienis auxiliis asserat~ eum, qui mittitur, indigere. Numquid et humano egebat auxilio, ut materno~ serviret imperio? &teDeum [Ant 2] Remansit * puer Jesus in Jerusalem*, et non cognoverunt parentes ejus,~ existimantes illum esse in comitatu: et requirebant eum inter cognatos et notos. [Ant 3] Hodie * caelesti sponso juncta est Ecclesia, quoniam in Jordane lavit Christus~ ejus crimina: currunt cum muneribus Magi ad regales nuptias, et ex aqua facto~ vino laetantur convivae, alleluia.