Scrolled: Close
[Rank] S. Pauli primi Eremitae et Confessoris;;Duplex;;3;;vide C5 [Rank1570] S. Pauli primi Eremitae et Confessoris;;Semiduplex;;2;;vide C5 [Rule] vide C5;mtv 9 lectiones [Oratio] Deus, qui nos beáti Pauli Confessóris tui ánnua solemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur. $Per Dominum [Commemoratio] !Commemoratio S. Mauri Abbatis. @Commune/C4:Oratio proper v. Oremus. Intercessio nos, quaesumus Domine, beati Mauri Abbatis commendet: ut quod~ nostris meritis non valemus, ejus patrocinio assequamur. $Per Dominum [Lectio4] Paulus, Eremitarum auctor et magister, apud inferiorem Thebaidem natus, cum~ quindecim esset annorum, orbatus parentibus est. Qui postea declinandae causa~ persecutionis Decii et Valeriani, et Deo liberius inserviendi, in eremi~ speluncam se contulit: ubi, palma ei victum et vestitum praebente, vixit ad~ centesimum et decimum tertium annum, quo tempore ab Antonio nonagenario Dei~ admonitu invisitur. Quibus inter se, cum antea non nossent, proprio nomine~ consalutantibus, et multa de regno Dei colloquentibus, corvus, qui antea semper~ Paulo dimidiatum panem attulerat, integrum detulit. [Lectio5] Post corvi discessum, Eja, inquit Paulus, Dominus nobis prandium misit, vere~ pius, vere misericors. Sexaginta jam anni sunt, cum accipio quotidie dimidii~ panis fragmentum, nunc ad adventum tuum militibus suis Christus duplicavit~ annonam. Quare cum gratiarum actione ad fontem capientes cibum, ubi tantisper~ recreati sunt, iterum gratiis de more Deo actis, noctem in divinis laudibus~ consumpserunt. Diluculo Paulus de morte, quae sibi instaret, admonens Antonium,~ hortatur, ut pallium, quod ab Athanasio acceperat, ad involvendum suum corpus~ afferret. Quo ex itinere rediens ille, vidit inter Angelorum choros, inter~ Prophetarum et Apostolorum coetus Pauli animam in coelum ascendere. [Lectio6] Cumque ad ejus cellam pervenisset, invenit genibus complicatis, erecta cervice,~ extensisque in altum manibus corpus exanime: quod pallio obvolvens, hymnosque et~ psalmos ex christiana traditione decantans, cum sarculum, quo terram foderet,~ non haberet; duo leones ex interiore eremo rapido cursu ad beati senis corpus~ feruntur: ut facile intelligeretur, eos, quo modo poterant, ploratum edere: qui~ certatim terram pedibus effodientes, foveam, quae hominem commode caperet,~ effecerunt. Qui cum abussent, Antonius sanctum corpus in eum locum intulit: et~ injecta humo, tumulum ex christiano more composuit: tunicam vero Pauli, quam in~ sportae modum ex palmae foliis ille sibi contexuerat, secum auferens, eo vestitu~ diebus solemnibus Paschae et Pentecostes, quoad vixit, usus est. [Lectio94] Paulus, eremitárum auctor et magíster, apud inferiórem Thebáidem natus, persecutióne Décii et Valeriáni sæviénte, in erémi spelúncam se cóntulit ; ubi, palma ei victum et vestítum præbénte, sanctíssime vixit ad centésimum et décimum tértium annum, quo témpore ab António nonagenário invísitur. Hunc Paulus humaníssime excépit, mox, sanctis sermónibus in multam noctem prodúctis, admónuit de morte, quæ sibi instáret, simúlque hortátus est, ut pállium, quod ab Athanásio accéperat, ad involvéndum suum corpus áfferret. Quod dum Antónius præstébat, rédiens ex itínere, vidit Pauli ánimam in cælum ascéndere ; corpus vero in cella réperit, similitúdinem orántis reddens. Quod cum mæstíssimus, hymnis de more decantátis, pállio obvolvísset, nec, quo terram fóderet, habéret ; duo leónes, ex interióre parte solitúdinis veniéntes, uníus hóminis capácem locum effodérunt. Tum Antónius humáto córpore ac túmulo compósito, ábiit, túnicam Pauli ex palmárum fóliis contéxtam secum déferens ; quo vestítu diébus solemnióribus Paschæ et Pentecóstes, quoad vixit, usus est. &teDeum [Lectio93] !Commemoratio St Mauri, Abbati Maurus nobilis Romanus puer a patre Eutychio Deo sub sancti Benedicti~ disciplina oblatus, brevi tantum divina gratia profecit, ut ipsi magistro~ admirationi esset: qui illum saepe veluti regularis observantiae, et virtutum~ omnium specimen, ceteris discipulis ad imitandum proponebat. Cujus adhuc~ adolescentis illud admirabilis obedientiae exemplum a sancto Gregorio Papa~ commemoratur. Nam cum Placidus monachus in lacum prolapsus, aquarum impetu~ raperetur, sancti Patris jussu accurrens Maurus, et super aquas incedens, socium~ capillis apprehensum, ad terram attraxit. Missus in Galliam ab eodem sancto~ Benedicto, celebri monasterio exstructo, cui annos quadraginta praefuit,~ monasticam disciplinam mirifice propagavit. Denique sanctitate et miraculis~ clarus, septuagenario major migravit in coelum, anno salutis quingentesimo~ sexagesimo quinto. &teDeum