Scrolled: Close
[Rank] S. S. Antonii Abbatis;;Duplex;;3;;vide C5 [Rule] vide C5; 9 lectiones [Oratio] Intercessio nos, quaesumus Domine, beati Antonii Abbatis commendet: ut, quod~ nostris meritis non valemus, ejus patrocinio assequamur. $Per Dominum [Lectio4] Antonius Egyptius, nobilibus et christianis parentibus natus, quibus adolescens~ orbatus est, cum ingressus ecclesiam ex Evangelio audivisset: Si vis perfectus~ esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus: tamquam ea sibi dicta~ essent, sic Christo Domino obtemperandum existimavit Itaque, vendita re~ familiari, pecuniam omnem pauperibus distribuit Quibus solutus impedimentis,~ coelestis vitae genus in terris colere instituit. Sed cum in periculosum illud~ certamen descenderet, ad fidei praesidium, quo erat armatus, adhibendum sibi~ putavit subsidium reliquarum virtutum: quarum tanto studio incensus fuit, ut~ quemcumque videret aliqua virtutis laude excellentem, illum imitari studeret. [Lectio5] Nihil igitur eo continentius nihil vigilantius erat. Patientia, mansuetudine,~ misericordia, humilitate, labore, ac studio divinarum Scripturarum superabat~ omnes. Ab haereticorum et schismaticorum hominum, maxime Arianorum, congressu et~ colloquio sic abhorrebat, ut ne prope quidem ad eos accedendum diceret. Humi~ jacebat, cum eum necessarius somnus occupasset. Jejunium autem adeo coluit, ut~ salem tantummodo ad panem adhiberet, sitim aqua exstingueret: neque se ante~ solis occasum cibo aut potu recreabat, saepe etiam biduum cibo abstinebat:~ saepissime in oratione pernoctabat. Cum talis tantusque Dei miles evasisset~ Antonius, sanctissimum juvenem hostis humani generis variis tentationibus~ aggreditur, quas ille jejunio et oratione vincebat Nec vero frequens de satana~ triumphus securum reddebat Antonium, qui diaboli innumerabiles artes nocendi~ noverat [Lectio6] Itaque contulit se in vastissimam Aegypti solitudinem: ubi quotidie ad~ christianam perfectionem proficiens, daemones (quorum tanto erant acriores~ impetus, quanto Antonius ad resistendum fortior evadebat) ita contempsit, ut~ illis exprobraret imbecillitatem: ac saepe discipulos suos excitans ad pugnandum~ contra diabolum, docensque quibus armis vinceretur: Mihi credite, dicebat,~ fratres, pertimoscit satanas piorum vigilias, orationes, jejunia, voluntariam~ paupertatem, misericordiam, et humilitatem, maxime vero ardentem amorem in~ Christum Dominum, cujus unico sanctissimae crucis signo debilitatus aufugit.~ Sic autem daemonibus erat formidolosus ut multi per Aegyptum ab illis agitati,~ invocato nomine Antonii liberarentur: tentaque erat ejus fama sanctitatis, ut~ per litteras se ejus orationibus Constantinus Magnus et filii commendarent. Qui~ aliquando quintum et centesimum annum agens, cum innumerabiles sui instituti~ imitatores haberet, convocatis monachis, et ad perfectam christianae vitae~ regulam instructis, sanctitate et miraculis clarus migravit in coelum, decimo~ sexto Kalendas Februarii. [Lectio94] Antónius Ægyptius, cum ingréssus ecclésiam ex Evangélio audivísset : Si vis perféctus esse, vade, et vende ómnia quæ habes, et da paupéribus ; tamquam ea sibi dicta essent, sic Christo Dómino obtemperándum existimávit. Itaque, véndita re familiári, prétium distríbuit paupéribus, ipséque in vastam Ægypti solitúdinem recéssit. Virtútum ómnium stúdio ita incénsus fuit, ut, quemcúmque vidéret áliqua virtútis laude excelléntem, illum imitári studéret. Nihil ígitur eo continéntius, nihil vigilántius. Tanto terróri dæmónibus erat, ut multi per Ægyptum ab illis agitáti, nómine Antónii super ipsos invocáto, liberaréntur. Ita, sanctitáte et miráculis clarus, cum innumerábiles sui institúti imitatóres habéret, annum agens quintum ultra centésimum, e vita migrávit décimo sexto Kaléndas Februárias. &teDeum