Scrolled: Close
[Rank] Cathedrae S. Petri;;Duplex majus;;4;;ex C4 [Rule] ex C4; 9 lectiones Sub unica concl [Hymnus Vespera] @Sancti/02-22:Hymnus Vespera [Versum 1] V. Tu es Petrus R. Et super hanc Petram aedificabo Ecclisiam meam. [Ant 1] Tu es Pastor ovium * Princeps Apostolorum, tibi traditae sunt claves regni~ coelorum [Oratio] v. Deus qui beato Petro Apostolo tuo collatis clavibus regni caelestis ligandi~ atque solvandi pontificium tradidisti: concede ut intercessionis eius auxilio, a~ peccatorum nostrorum nexibus liberemus $Qui vivis _ @Sancti/02-22:Commemoratio4 [Commemoratio] !Commemoratio S Priscae Virginis @Commune/C6:Oratio proper v. Oremus. Da quaesumus omnipotens Deus: ut qui beatae Priscae Virginis et Martyris tuae~ natalitia colimus, et annua solemnitate laetemur, et tantae fidei proficiamus~ exemplo. $Per Dominum [Invit] Tu est Pastor ovium Princeps Apostolorum * Tibi tradidit Deus claves regni caelorum [Hymnus Matutinum] @Sancti/02-22:Hymnus Vespera [Lectio1] @Sancti/02-22:Lectio1 [Responsory1] @Sancti/02-22:Responsory1 [Lectio2] @Sancti/02-22:Lectio2 [Responsory2] @Sancti/02-22:Responsory2 [Lectio3] @Sancti/02-22:Lectio3 [Responsory3] @Sancti/02-22:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Leonis Papae. !Serm. 1. de Ss. Apost. Petro et Paulo, ante medium. Dum duodecim Apostoli, accepta per Spiritum sanctum omnium locutione linguarum,~ imbuendum Evangelio mundum distributis sibi terrarum partibus suscepissent,~ beatissimus Petrus princeps apostolici ordinis ad arcem Romani destinatur~ imperii, ut lux veritatis, quae in omnium gentium revelabatur salutem,~ efficacius se ab ipso capite per totum mundi corpus effunderet. Cujus autem~ nationis lumines in hac tunc urbe non essent? aut quae usquam Gentes ignorarent,~ quod Roma didicisset? [Lectio5] Hic conculcandae philosophiae opiniones, hic dissolvendae erant terrenae~ sapientiae vanitates, hic confutandi daemonum cultus, hic omnium sacrilegiorum~ impietas destruenda, ubi diligentissima superstitione habebatur collectum,~ quidquid usquam fuerat vanis erroribus institutum. Ad hanc ergo urbem tu~ beatissime Petre Apostole venire non metuis; et consorte gloriae tuae Paulo~ Apostolo, aliarum adhuc ecclesiarum ordinationibus occupato, silvam istam~ frementium bestiarum, et turbulentissimae profunditatis oceanum constantior,~ quam cum supra mare gradereris, ingrederis. [Lectio6] Jam populos, qui ex circumcisione crediderant, erudieras: jam Antiochiam~ ecclesiam, ubi primum christiani nominis dignitas est orta, fundaveras: jam~ Pontum, Galatiam, Cappadociam, Asiam, atque Bithyniam legibus evangelicae~ praedicationis impleveras: nec aut dubius de provectu operis, aut de spatio tuae~ ignarus aetatis, trophaeum crucis Christi Romanis arcibus inferebas, quo te~ divinis praeordinationibus anteibant, et honor potestatis, et gloria passionis. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. !Matt 16:13-19 In illo tempore: Venit Jesus in partes Caesareae Philippi: et interrogabat~ discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? Et reliqua. _ Homilia sancti Hilarii Episcopi. !Comment in Matth. 16 1 post initium. Dominus a discipulis requirit, quem se homines esse dicerent: et adjecit,~ hominis filium. Haec enim confessionis tenenda ratio est, ut sicut Dei Filium,~ ita et filium hominis meminerimus: quia alterum sine altero nihil spei tribuit~ ad salutem. Editis itaque, quae diversae de eo erant, hominum opinionibus, quid~ de se ipsi sentiant, quaerit. Petrus respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi.~ Sed Petrus conditiones propositionis expenderat. Dominus enim dixerat: Quem me~ homines esse dicunt, filium hominis? Et certe filium hominis, contemplatio~ corporis praeferebat. Sed addendo, Quem me esse dicunt; significavit praeter id,~ quod in se videbatur, esse aliud sentiendum: erat enim hominis filius. Quod~ igitur de se opinandi judicium desiderabat? Non illud arbitramur, quod de se~ ipse confessus est: sed occultum erat, de quo quaerebatur, in quod se credentium~ fides debebat extendere. [Lectio8] Et dignum plane confessio Petri praemium consecuta est: quia Dei Filium in~ homine vidisset. Beatus hic est, qui ultra humanum oculos intendisse, et vidisse~ laudatus est: non id quod ex carne et sanguine erat contuens, sed Dei Filium~ coelestis Patris revelatione conspiciens: dignusque judicatus, qui quod in~ Christo Dei esset, primus agnosceret. O in nuncupatione novi nominis felix~ Ecclesiae fundamentum: dignaque aedificatione illius petra, quae infernas leges,~ et tartari portas, et omnia mortis claustra dissolveret! O beatus coeli janitor,~ cujus arbitrio claves aeterni aditus traduntur, cujus terrestre judicium~ praejudicata auctoritas sit in coelo! ut quae in terris aut ligata sint aut~ soluta, statuti eiusdem conditionem obtineant et in coelo. [Lectio93] !Commemoratio S. Priscae Virginis Prisca, nobilis virgo Romana, tredecim annos nata, Claudio imperatore,~ christianae fidei accusata, eiusdem jussu ducta ad Apollinis templum, ut idolis~ immolaret, cum rem detestaretur, colaphis csesa, in carcerem traditur: atque~ inde emissa, cum in fidei constantia perseveraret, affecta verberibus,~ ferventique adipe delibata, rursus in carcerem includitur. Post triduum in~ amphitheatrum producta, leoni objicitur: qui suae feritatis oblitus, humiliter~ se ad ejus pedes abjecit. Quae postea in ergastulo triduum inedia afflicta, in~ equuleo suspenditur, et ungulis ferreis excarnificata in rogum injicitur, unde~ etiam mirabiliter evasit incolumis. Denique extra Urbem capite abscisso,~ virginitatis palmam martyrii corona cumulavit Cujus corpus via Ostiensi, decimo~ ab Urbe milliario, a Christianis decimo quinto Kalendas Februarii sepelitur. &teDeum [Hymnus Laudes] v. Beate pastor Petre,clemens accipe Voces precantum, criminumque vincula Verbo resolve, cui potestas tradita, Aperire terris caelum, apertum claudere. _ Egregie doctor Paule, mores instrue, Et nostra tecum pectora in caelum trahe; Velata dum meridiem cernat fides, Et solis instar sola regnet caritas. _ Sit Trinitati sempiterna gloria, Honor, potestas, atque jubilatio, In unitate, quae gubernat omnia, Per universa aeternitatis saecula. [Ant 2] Quodcumque * ligaveris super terram erit ligatum et in caelis; et quodcumque~ solveris super terram, erit solutum et is caelis: dicit Dominus Simoni Petro