Scrolled: Close
[Rank] Ss. Fabiani et Sebastiani Martyrum;;Duplex;;3;;vide C3 [RankNewcal] Ss. Fabiani et Sebastiani Martyrum;;Duplex optional;;2;;vide C3 [Rule] vide C3; 9 lectiones [Oratio] Infirmitatem nostram respice, omnipotens Deus: et quia pondus propriae actionis~ gravat, beatorum Martyrum tuorum Fabiani et Sebastiani intercessio gloriosa nos~ protegat. $Per Dominum [Lectio4] Fabianus Romanus a Maximino usque ad Decium regens Ecclesiam, septem diaconis~ regiones divisit, qui pauperum curam haberent. Totidem subdiaconos creavit, qui~ res gestas Martyrum a septem notariis scriptas colligerent. Idem statuit, ut~ quotannis feria quinta in Cena Domini, vetere combusto, chrisma renovaretur.~ Denique decimo tertio Kalendas Februarii in persecutione Decii martyrio~ coronatus, in cemeterio Callisti via Appia sepelitur, cum sedisset annos~ quindecim, dies quatuor. Hic fecit ordinationes quinque mense Decembri, quibus~ creavit presbyteros viginti duos, diaconos septem, episcopos per diversa loca~ undecim. [Lectio5] Sebastianus ex patre Narbonensi, matre Mediolanensi natus, ob generis~ nobilitatem et virtutem Diocletiano carus fuit; dux primae cohortis, Christianos,~ quorum fidem clam colebat, opera et facultatibus adjuvabat; et qui ex eis~ tormentorum vim reformidare videbantur, cohortatione sic confirmabat, ut pro~ Jesu Christo multi se ultro tortoribus offerrent. In illis fuere Marcus et~ Marcellianus fratres, qui Romae in custodia erant apud Nicostratum: cujus uxor~ Zoe vocem, quam amiserat, Sebastiani oratione recuperavit. Quibus Diocletiano~ delatis, Sebastianum accersit, et vehementius objurgatum omnibus artificiis a~ Christi fide conatur avertere. Sed cum nihil nec pollicendo, nec terrendo~ proficeret, ad palum alligatum sagittis configi jubet. [Lectio6] Quem omnium opinione mortuum noctu sancta mulier Irene sepeliendi gratia jussit~ auferri: sed vivum repertum domi suae curavit. Itaque paulo post confirmata~ valetudine, Diocletiano obviam factus, ejus impietatem liberius accusavit. Cujus~ aspectu cum ille primum obstupuisset quod mortuum crederet; rei novitate, et~ acri Sebastiani reprehensione excandescens, eum tamdiu virgis caedi imperavit,~ donec animam Deo redderet. Ejus corpus in cloacam dejectum Lucina a Sebastiano~ in somnis admonita, ubi esset, et quo loco humari vellet, ad Catacumbas~ sepelivit, ubi sancti Sebastiani nomine celebris ecclesia est aedificata. [Lectio94] Fabiánus Románus, a Maximíno usque ad Décium regens Ecclésiam, septem diáconis regiónes divísit, qui páuperum curam habérent. Tótidem subdiáconos creávit, qui res gestas Mártyrum a septem notáriis scriptas collígerent. Idem státuit, ut quotánnis féria quinta in Cœna Dómini vétere combústo, Chrisma renovarétur. Dénique décimo tértio Kaléndas Februárii martyrio coronátus, in cœmetério Callísti via Appia sepelítur. Sebastiánus, ob géneris nobilitátem et virtútem Diocletiáno carus, dux primæ cohórtis, Christiános, quorum fidem clam colébat, ópera et facultátibus adjuvábat, et in Christi confessióne confírmábat. Quibus Diocletiáno delátis, Sebastiánum ómnibus artifíciis a Christi fide conátur avértere. Sed cum nihil nec pollicéndo, nec terréndo profíceret, ad palum alligátum sagíttis confígi jubet. Verum Dei servus, ómnium opinióne mórtuus, judicátus, cum paolo post, sanus Diocletiáno óbviam factus, ejus impietátem libérius accusáret, jussu tyránni támdiu virgis cæsus est, donec spíritum rédderet. &teDeum