Scrolled: Close
[Rank] In Conversione S. Pauli Apostoli;;Duplex majus;;4;;ex Sancti/06-30 [RankNewcal] In Conversione S. Pauli Apostoli;;Duplex Fest;;5;;ex Sancti/06-30 [Rule] ex Sancti/06-30; 9 lectiones Sub unica concl [Ant Vespera] Ego plantavi, * Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit, alleluia.;;109 Libenter gloriabor * in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.;;110 Gratia Dei * in me vacua non fuit, sed gratia ejus semper in me manet.;;111 Damasci praepositus * gentis Aretae regis voluit me comprehendere: a fratribus per murum demissus sum in sporta, et sic evasi manus ejus in nomine Domini.;;112 Ter virgis caesus sum: * semel lapidatus sum: ter naufragium pertuli pro Christi nomine.;;116 [Capitulum Vespera] !Acts 9:1-2 v. Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit~ ad principem sacerdotum et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si~ quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Jerusalem $Deo gratias [Hymnus Vespera] @Sancti/06-30:Hymnus Matutinum [Ant 1] Vade Anania * et quaere Saulum: ecce enim orat: quia vas electionis est mihi, ut~ portet nomen meum coram Gentibus, et regibus, et filiis Israel. [Invit] Laudemus Deum nostrum, * In conversione Doctoris Gentium. [Lectio1] De Actibus Apostolorum. !Acts 9:1-5 1 Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, 2 et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas: ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem. 3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de caelo. 4 Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: Saule, Saule, quid me persequeris? 5 Qui dixit: Quis es, domine? Et ille: Ego sum Jesus, quem tu persequeris: durum est tibi contra stimulum calcitrare. [Lectio2] !Acts 9:6-9 6 Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere? 7 Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. 8 Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. 9 Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit. [Lectio3] !Acts 9:10-16 10 Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. 11 Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quaere in domo Judae Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat. 12 (Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.) 13 Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem: 14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum. 15 Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. 16 Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. [Lectio4] Sermo sancti Augustini Episcopi. !Sermone 14. de Sanctis. Hodie de Actibus Apostolorum lectio haec pronuntiata est: ubi Paulus Apostolus~ ex persecutore Christianorum, annuntiator factus est Christi. Prostravit enim~ Christus persecutorem, ut faceret Ecclesiae doctorem: percutiens eum, et sanans:~ occidens, et vivificans: occisus agnus a lupis, et faciens agnos de lupis. Ita~ enim in praeclara prophetia, cum Jacob Patriarcha benediceret filiis suis~ (praesentes tangens, futura prospiciens) praedictum erat, quod in Paulo~ contigit. Erat autem Paulus, sicut ipse testatur, de tribu Benjamin. Cum autem~ Jacob benedicens filios suos, venisset ad benedicendum Benjamin, ait de illo:~ Benjamin lupus rapax. [Lectio5] Quid ergo? lupus rapax semper? Absit; sed qui mane rapit praedam, ad vesperam~ dividit escas. Hoc in Apostolo Paulo impletum est, quia et de illo dictum erat.~ Jam, si placet, audiamus illum mane rapientem, ad vesperam escas dividentein.~ Mane, et vespere posita sunt pro eo, ac si diceretur, prius, et postea. Sic ergo~ accipiamus: Prius rapiet, postea dividet escas. Attendite raptorem. Saulus,~ inquit, acceptis epistolis a principibus sacerdotum, ibat, ut ubicumque~ inveniret Christianos, ad sacerdotes attraheret et adduceret, utique puniendos. [Lectio6] Ibat spirans, et anhelans caedes; hoc est, mane rapiens. Nam et quando lapidatus~ est Stephanus primus Martyr pro nomine Christi, evidentius aderat et Saulus, et~ sic aderat lapidantibus, ut non ei sufficeret, si tantum suis manibus lapidaret.~ Ut enim esset in omnium lapidantium manibus, ipse omnium vestimenta servabat:~ magis saeviens omnes adjuvando, quam suis manibus lapidando. Audivimus, mane~ rapiet: videamus ad vesperam qualiter dividat escas. Voce Christi prostratus de~ coelo et accipiens desuper interdictum jam saeviendi, cecidit in faciem suam,~ prius prosternendus postea erigendus; prius percutiendus, postea sanandus. [Lectio7] Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. !Matt 19:27-29 In illo tempore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti~ sumus te: quid ergo erit nobis? Et reliqua. _ Homilia venerabilis Bedae Presbyteri. !Homilia in Natali S. Benedicti. Perfectus ille est, qui abiens vendit omnia quae habet, et dat pauperibus, ac~ veniens, sequitur Christum: habebit enim thesaurum non deficientem in coelis.~ Unde bene interrogante Petro, dixit talibus Jesus: Amen dico vobis, quod vos qui~ secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis~ suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel.~ In hac quippe vita pro ejus nomine laborantes, in alia praemium sperare docuit:~ id est, in regeneratione; cum videlicet in vitam immortalem fuerimus resurgendo~ regenerati, qui in vitam caducam mortaUter eramus goniti. [Lectio8] Et justa prorsus retributio, ut qui hic pro Christo humanae gloriam celsitudinis~ neglexerunt, illic a Christo judices glorificati singulariter cum eo assideant,~ qui a sequendis ejus vestigiis nulla ratione poterant avelli. Nemo autem putet,~ duodecim tantum Apostolos, quia pro Juda praevaricante Mathias electus est, tunc~ esse judicaturos: sicut nec duodecim solae sunt tribus Israel judicandae:~ alioquin tribus Levi, quae tertiadecima est, injudicata recedet. [Lectio9] Et Paulus, qui tertiusdocimus est Apostolus, judicandi sorte privabitur, cum~ ipse dicat: Nescitis quoniam angelos judicabimus, quanto magis saecularia?~ Sciendum namque est, omnes, qui ad exemplum Apostolorum sua reliquerunt omnia,~ et secuti sunt Christum, judices cum eo venturos, sicut etiam omne mortalium~ genus esse judicandum. Quia enim duodenario saepe numero solet in Scripturis~ universitas designari, per duodecim sedes Apostolorum, omnium numerositas~ judicantium, et per duodecim tribus Israel, universitas eorum, qui judicandi~ sunt, ostenditur. $teDeum [Ant Laudes] Ego plantavi, * Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit, alleluia. Libenter gloriabor * in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Gratia Dei * in me vacua non fuit, sed gratia ejus semper in me manet. Damasci praepositus * gentis Aretae regis voluit me comprehendere: a fratribus per murum demissus sum in sporta, et sic evasi manus ejus in nomine Domini. Ter virgis caesus sum: * semel lapidatus sum: ter naufragium pertuli pro Christi nomine. [Capitulum Laudes] !Acts 9:1-2 v. Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit~ ad principem sacerdotum et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si~ quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Jerusalem $Deo gratias [Oratio] Deus, qui universum mundum beati Pauli Apostoli praedicatione docuisti: da nobis~ quaesumus: ut qui ejus hodie conversionem colimus, per ejus ad te exempla~ gradiamur. $Per Dominum _ @Sancti/01-25:Commemoratio4 [Commemoratio4] !Commemoratio S. Petri Apostoli Ant. Tu es pastor ovium, princeps Apostolorum, tibi traditae sunt claves regni~ coelorum. _ V Tu es Petrus. R. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. _ v. Oremus. Deus, qui beato Petro Apostolo tuo, collatis clavibus regni coelestis, ligandi~ atque solvendi pontificium tradidisti: concede; ut intercessionis ejus auxilio, a~ peccatorum nostrorum nexibus liberemur: $Qui vivis [Commemoratio4r] !Commemoratio S. Petri Apostoli Deus, qui beato Petro Apostolo tuo, collatis clavibus regni coelestis, ligandi~ atque solvendi pontificium tradidisti: concede; ut intercessionis ejus auxilio, a~ peccatorum nostrorum nexibus liberemur: $Qui vivis [Lectio Prima] !Acts 9:22 v. Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judaeos, qui~ habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. [Capitulum Tertia] !Acts 9:1-2 v. Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit~ ad principem sacerdotum et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si~ quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Jerusalem $Deo gratias [Capitulum Sexta] !Acts 9:8-9 v. Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus~ autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. Et erat ibi tribus diebus non~ videns, et non manducavit, neque bibit. $Deo gratias [Capitulum Nona] !Acts 9:22 v. Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judaeos, qui~ habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus. $Deo gratias [Ant 3] Sancte Paule Apostole * praedicator veritatis et Doctor Gentium, intercede pro~ nobis ad Deum, qui te elegit.