Scrolled: Close
[Rank] S. Polycarpi Episcopi et Martyris;;Duplex;;3;;vide C2 [Rank1570] S. Polycarpi Episcopi et Martyris;;Simplex;;1.1;;vide C2 [Rule] vide C2; 9 lectiones [Oratio] Deus, qui nos beati Polycarpi Martyris tui atque Pontificis annua solemnitate~ laetificas: concede propitius: ut cujus natalitia colimus, de eiusdem etiam~ protectione gaudeamus. $Per Dominum [Lectio4] Ex libro sancti Hierónymi Presbyteri de Scriptóribus ecclesiásticis !Cap. 17 Polycárpus, Joánnis Apóstoli discípulus et ab eo Smyrnæ epíscopus ordinátus, totíus Asiæ princeps fuit, quippe qui nonnúllos Apostolórum et eórum qui víderant Dóminum, magístros habúerit et víderit. Hic propter quasdam super die Paschæ quæstiónes, sub imperatóre Antoníno Pio, Ecclésiam in Urbe regénte Anicéto, Romam venit ; ubi plúrimos credéntium, Marciónis et Valentíni persuasióne decéptos, redúxit ad fidem. Cumque ei fortúito óbviam fuísset Márcion et díceret : Cognóscis nos? respóndit : Cognósco primogénitum diáboli. Póstea vero, regnánte Marco Antoníno et Lúcio Aurélio Cómmodo, quarta post Nerónem persecutióne, Smyrnæ, sedénte procónsule et univérso pópulo in amphitheátro advérsus eum personánte, igni tráditus est. Scripsit ad Philippénses valde útilem epístolam, quæ usque hódie in Asiæ convéntu légitur. [Lectio5] @Sancti/07-13:Lectio5 [Lectio6] @Sancti/07-13:Lectio6