Scrolled: Close
[Rank] S. Joannis Chrysostomi Episcopi Confessoris Ecclesiae Doctoris;;Duplex;;3;;vide C4a [Name] Joannes Chrisostome [Rule] vide C4a;mtv 9 lectiones [Oratio] Ecclesiam tuam, quaesumus Domine, gratia caelestis amplificet: quam beati~ Joannis Chrysostomi Confessoris tui atque Pontificis illustrare voluisti~ gloriosis meritis, et doctrinis. $Per Dominum [Lectio4] Joannes Antiochenus, propter aureum eloquentiae flumen cognomento Chrysostomus a~ forensibus et saecularibus studiis ad divinas litteras summa cum ingenii et~ industriae laude se contulit. Itaque sacris initiatus, ac presbyter Antiochense~ ecclesiae factus, mortuo Nectario, Arcadii imperatoris opera, invitus~ Constantinopolitanae ecclesiae praeficitur. Quo suscepto pastorali munere,~ depravatos mores, et nobiliorum hominum vivendi licentiam vehementius objungere~ coepit. Qua ex libertate magnam multorum subiit invidiam. Apud Eudoxiam etiam,~ quod eam propter Callitropae viduae pecuniam, et alterius viduae agrum~ reprehendisset, graviter offendit. [Lectio5] Quare aliquot episcoporum acto Chalcedone conventu, quo ipse vocatus ire noluit,~ quod nec legitimum concilium, nec publicum esse diceret; nitente in primis ipsa~ contra Chrysostomum Eudoxia, ejicitur in exsilium: sed paulo post propter ejus~ desiderium seditione populi facta, admirabili civitatis plausu ab exsilio~ revocatur. Verum cum perditos mores increpare non desisteret, et ad argenteam~ Eudoxiae statuam in foro sanctae Sophiae ludos fieri prohiberet: conspiratione~ inimicorum episcoporum iterum exsulare cogitur, viduis et egentibus omnibus~ communis parentis ejectionem lugentibus. In exsilio Chrysostomus incredibile est~ et quanta mala perpessus sit, et quam multos ad Jesu Christi fidem converterit. [Lectio6] Verum dum concilio Romae habito, decreto Innocentii primi Pontificis restitiutur, a~ militibus, qui eum custodiebant, miris in itinere malis et calamitatibus~ afficitur. Cumque per Armeniam duceretur, sanctus Basiliscus Martyr, in cujus~ templo antea oraverat, noctu sic eum affatus est: Joannes frater, crastinus dies~ nos loco conjunget. Quare postridie sumpto Eucharistiae sacramento seque crucis~ signo muniens, animam Deo reddidit, decimo octavo Kalendas Octobris. Quo mortuo,~ horribilis grando Constantinopoli cecidit, et quatriduo Augusta cessit e vita.~ Ejus corpus insigni pompa et hominum multitudine celebratum, Theodosius Arcadii~ filius Constantinopolim portandum, et honorifice sepeliendum curavit sexto~ Kalendas Februarii: cujus etiam reliquias veneratus, parentum suorum veniam~ petiit: quod deinde Romam translatum in basilica Vaticana conditum est.~ Multitudinem, pietatem, ac splendorem concionum, ceterorumque ejus scriptorum,~ interpretandi etiam rationem, et inhaerentem sententiae sacrorum librorum~ explanationem, omnes admirantur: dignumque existimant, cui Paulus Apostolus,~ quem ille mirifice coluit, scribenti et praedicanti multa dictasse videatur. [Lectio94] Joánnes Antiochénus, propter áureum eloquéntiæ flumen cognoménto Chrysóstomus, présbyter Antiochénæ ecclésiæ factus, mórtuo Nectário, Arcádii imperatóris ópera, invítus Constantinopolitánæ ecclésiæ præfícitur. Quo in múnere, cum depravátos mores et nobílium hóminum vivéndi licéntiam veheméntius objurgáret, magnam multórum súbiit invídiam. Apud Eudóxiam étiam, quod eam propter Callítropæ víduæ pecúniam, et altérius víduæ agrum reprehendísset, gráviter offéndit. Quare exsuláre cógitur, víduis et egéntibus ómnibus commúnis paréntis ejectiónem lugéntibus. Incredíbile dictu est, quanta mala in exsílio perpéssus sit, et quam multos ad Jesu Christi fidem convérterit. Multitúdinem, pietátem ac splendórem conciónum ceterorúmque ejus scriptórum, omnes admirántur. Animam Deo réddidit décimo octávo Kaléndas Octóbris, ejúsque corpus in basílica Vaticána cónditum est. Hunc præclárum totíus Ecclésiæ Doctórem Pius Papa décimus cæléstem prædicatórum patrónum constítuit. &teDeum