Scrolled: Close
[Rank] S.Joannis Bosco Confessoris;;Duplex;;3;;vide C5 [Rule] vide C5; 9 lectiones [Oratio] Deus, qui sanctum Joannem Confessorem tuum adolescentium patrem et magistrum~ excitasti, ac per eum, auxiliatrice Virgine Maria, novas in Ecclesia tua~ familias florescere voluisti: concede, quaesumus; ut, eodem caritatis igne~ succensi, animas quaerere, tibique soli servire valeamus. $Per Dominum [Lectio4] Joannes Bosco, humili loco natus apud Gastrum Novum in Astensibus atque~ sanctissime, patre amisso, disciplina materna institutus, mira de se vel a prima~ aetate portendit. Ingenio enim mitis atque ad pietatem pronus, singulari se~ gerebat auctoritate inter aequales, quorum lites dirimere, faciles rixas~ componere, turpia verba jocosque lascivos compescere mature coepit. Tum verbis~ eos jucundis ad se advocare, ludis preces inserere, quae sacra eloquia in templo~ audivisset mirabili sermonis copia ac dulcedine referre, ad Poenitentiae et~ Eucharistiae sacramenta rite suscipienda puerulos quam primum quamque creberrime~ inducere sategit. Oris quoque decor verecundus, moram suavitas atque~ innocentissimae vitae candor omnium animos ad eum pertrahebant. Licet vero,~ familiaris rei angustia pressus, laborum aerumnarumque plenam adolescentiam~ egerit, in id tamen unum hilaris ac Deo fidens contendit, ut sacerdotio~ augeretur. [Lectio5] Voti tandem compos effectus, Cheriensem civitatem primum, ac dein Augustam~ Taurinorum petiit, quo acris, beato Josepho Cafasso magistro, et in scientia~ sanctorum proficeret et ad sacram morum doctrinam addiscendam animum adjungeret.~ Ibi autem cum voluntatis inclinatione tum superno instinctu incitatus, suum in~ adulescentulos animum convertit, ut prima iis christianae sapientiae traderet~ rudimenta. Quorum cum fieret in dies major numerus, sedem ad eos coadunandos~ stabilem ac firmam, haud sine caelesti afflatu, asperis et diuturnum~ difficultatibus superatis, in illa urbis parte collocavit, quae vulgo Valducco~ appellatur, in eamque rem totus incubuit. Paulo vero post, Virgine Deipare~ auxiliante, quae ei puerulo per visum in somnis futura innuerat, Joannes~ Salesianorum Societatem instituere decrevit, cujus esset praesertim juveniles~ animas Christo lucrifacere; item novam familiam suscepit constituendam sacrarum~ virginum, quae ab Auxiliatrice Dei Matre nuncupate adulescentualas dirigerent in~ vias Domini; quibus demum pium Cooperatorum coetum adjecit ad Salesianorum opera~ studio ac pietate fovenda. Itaque brevi factum est, ut permagnam et christianae~ et civili societati utilitatem afferet. [Lectio6] Animarum enim studio flagrans, nulli pepercit labori nullique impensae, ut~ festorum dierum ascerteria, pro adulescentulis pupillorum hospitia, pusionum~ operariorum scholas, aedes pueris alendis, instituendis, templa Deo longe~ lateque per orbem excitaret. Simul Christi fidem in Subalpinis verbo et exemplo~ fovere, per totam Italiam optimos libros conficiendo, edendo, divulgando tutari,~ Evangelii praecones ad gentes infidelies saepius mittendo propagare non desiit.~ Simplex ac rectus homo Dei, ad omne opus bonum instructus, omnigenis virtutibus~ floruit, quas incenssimae caritatis ardor alebat. Mente in Deum constanter~ erecta ac supernis charismatibus cumulatus, nullis sanctissimus vir nec minis~ terreri, nec laboribus fatigari, nec curis opprimi, neque rebus adversis~ perturbari videbatur. Tria autem pietatis officia suis maxime commendavit: ut~ quam saepissime ad sacram exhomologesim sacramque synaxim accederent, ut Mariam~ Auxiliatricem peramanter colerent, ut Pontifici Maximo seu filii addictissimi~ obsequerentur. Nec silentio praetereundum est eum, in difficillimis rerum~ adjunctis, praesto non semel Romano Pontifici adfuisse, ut mala ex legibus~ contra Ecclesiam eo tempore latis derivata temperaret. Vitae cursum, tot~ tantisque operibus ac laboribus refertum, confecit pridie Kalendas Februarias~ anno salutis millesimo octingentesimo octogesimo octavo, aetatis septuagesimo~ tertio. Quem multis clarum miraculis Pius undecimus Pontifex Maximus, anno~ millesimo nongentesimo vigesimo nono Beatorum, quinquennio post, die solemni~ Pascha, decimonono exeunte saeculo a peracta humani generis redemptionis ne,~ gentibus ex orbe universo in Urbem confluentibus, Sanctorum ordinibus adserebat. [Lectio94] Joánnes Bosco, húmili loco natus, post ærumnósam innocentissimámque puerítiam, stúdiis Chérii óperam dedit, quo quidem témpore ingénii et virtútum laude enítuit. Sacérdos creátus, Augústam Taurinórum pétiit, ubi ómnibus ómnia factus est ; sed præsértim in adolescéntulos eósque páuperes ac derelíctos adjuvándos curam impéndit. Liberálibus disciplínis, opifícium scholis, festórum diérum ascetériis a venenátis errórum vitiorúmque pábulis puerílem ætátem removére omni ope stúduit : quam ad rem duas in Ecclésia virórum virginúmque famílias excitávit. Plúrimos ipse édidit libros christiána sapiéntia refértos. De ætérna étiam infidélium salúte per sacras suórum sodálium expeditiónes óptime méruit. Mente in Deum constánter erécta, nullis homo sanctíssimus, nec minis terréri, nec labóribus fatigári, nec curis ópprimi, nec rebus advérsis perturbári videbátur. Obiit anno salútis millésimo octingentésimo octogésimo octávo, ætátis septuagésimo tértio. A Pio undécimo, Pontífice máximo, in Sanctórum númerum relátus est. &teDeum [Lectio7] Lectio Sancti Evangelii secundum Matthaeum !Matt 18:1-5 In illo tempore: accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas major est~ in regno caelorum? Et reliqua. _ Homilia Sancti Joannis Chrisostomi !Homilia 60 in Matth. cap. 18 Viden quot modis nos inducat Dominus ad curam vel minorum fratrum? Ne itaque~ dixeris: Aerarius est ille, aut calceorum sutor, agricola, insipiens, ut ideo~ despicias illum. Ne enim in illud mali incidas, perpende quot modis te inducat,~ ut modeste agas et eorum curam geras. Puerum in medio statuit et ait:~ Efficiamini ut parvuli: et: Qui scandalizaverit, etrema patietur. Si ergo Deus~ ita gaudet de parvulo qui repertus est, cur tu despicias eos quos Deus tam~ sollicite curat, cum opporteret animam ipsam tradere pro uno ex parvulis istis?~ Tanta quippe est Deo cura de anima, ut ne Filio quidem suo pepercerit. Quare,~ obsecro, primo diluculo cum a domo exieremus, hunc unum scopum habeamus et hanc~ praecipue sollicitudinem, ut periclitantem eripiamus. Non loquor hic de~ sensibili periculo; hoc enim ne periculum quidem est: sed de periculo animae,~ quod hominibus parat diabolus. [Lectio8] Improbus, inquis, difficile toleratur. Atque ideo debes illi amore jungi, ut eum a~ vitio removeas, ut convertas et ad virtutem reducas. At non obtemperat inquis,~ nequeconsilium admittit. Unde hoc nosti? An exhortatus es et emendare studuisti?~ Hortatus saepe sum, inquies. Quioties? Saepius: semel et iterum. Idne saepius~ vocas? Etiamsi per totam vitam id fecisses, nec deficere, nec desperate~ opportebat. Non vides quomodo nos Deus semper hortatur per Prophetas, per~ Apostolos, per Evangelistas? Quid igitur? Num. recte operamur? Num in omnibus~ obtemperamus? Minime. Num ideo finem fecit admonendi? [Lectio9] Nihil quippe tam pretiosum est quam anima: quid enim prodest homini, si mundum~ universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Verum omnia pervertit~ et dejecit pecuniarum amor, Deique timorem decussit, sicut tyrannus arcem sic~ animas occupans. Idcirco et filiorum et nostram negligimus salutem. Hinc magna~ insipientia; hinc liberi servis viliores fiunt. Ecquid de servis loquor? Mulum~ si quis habeat, multum curat ut agasonem illi optimum provideat, non improbum,~ non furacem, non temulentum, non artis suae imperitum: si autem filio paedagogum~ dare opus sit, casu et sine delectu obvium quemque excipimus; etsi hac arte~ nulla sit major. Quid par illi arti, quae dirigendae animes et efformandea~ juvenis menti et indoli incumbit? Qui tali instructus est facultate, plus~ diligentiae exhibeat oportet, quam quivis pictor aut statuarius. &teDeum