lang1
folder1
prefix1
file1
lang2

Skeleton:    Scrolled:    Close
[Rank]
Feria Quinta infra Hebdomadam II in Quadragesima;;Feria major;;2

[Rule]

[Lectio1]
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
!Luke 16:19-31
In illo tempore: Dixit Jesus pharisaeis: Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso: et epulabatur quotidie splendide. Et reliqua.
_
Homilia sancti Gregorii Papae
!Homilia 40. in Evangelia.
Quem, fratres carissimi, quem dives iste, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, nisi Judaicum populum signat: qui cultum vitae exterius habuit, qui acceptae legis deliciis ad nitorem usus est, non ad utilitatem? Quem vero Lazarus ulceribus plenus, nisi Gentilem populum figuraliter exprimit? Qui dum conversus ad Deum peccata confiteri sua non erubuit, huic vulnus in cute fuit. In cutis quippe vulnere virus a visceribus trahitur, et foras erumpit.

[Responsory1]
@Tempora/Quad2-0:Responsory1

[Lectio2]
Quid est ergo peccatorum confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio? Quia peccati virus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente. Vulnera etenim cutis in superficiem trahunt humorem putredinis. Et confitendo peccata, quid aliud agimus, nisi malum, quod in nobis latebat, aperimus? Sed Lazarus vulneratus cupiebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: quia Gentilium quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat.

[Responsory2]
@Tempora/Quad2-0:Responsory2

[Lectio3]
Qui dum doctrinam legis non ad caritatem habuit, sed ad elationem, quasi de acceptis opibus timuit: et quia ei verba defluebant de scientia, quasi micae cadebant de mensa. At contra, jacentis pauperis vulnera lingebant canes. Nonnumquam solent in sacro eloquio, per canes praedicatores intelligi. Canum etenim lingua, vulnus dum lingit, curat: quia et doctores sancti, dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt.

[Responsory3]
@Tempora/Quad2-0:Responsory3

[Ant 2]
Fili, recordare * quia recipisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala.

[Oratio 2]
Praesta nobis, quaesumus, Domine, auxilium gratiae tuae: ut jejuniis et orationibus convenienter intenti, liberemur ab hostibus mentis et corporis.
$Per Dominum

[Ant 3]
Dives ille * guttam aquae petiit, qui micas panis Lazaro negavit.

[Oratio 3]
Adesto, Domine, famulis tuis et perpetuam benignitatem largire poscentibus: ut iis, qui te auctore et gubernatore gloriantur, et congregata restaures, et restaurata conserves.
$Per Dominum