lang1
folder1
prefix1
file1
lang2

Skeleton:    Scrolled:    Close
[Rank]
Feria Quinta infra Hebdomadam III post Octavam Paschae;;Feria;;1

[Rule]
Una Antiphona
Feria Te Deum

[Lectio1]
De libro Apocalypsis beati Joannis Apostoli.
!Rev 15:1-4
1 Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile, Angelos septem, habentes plagas septem novissimas: Quoniam in illis consummata est ira Dei.
2 Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei:
3 et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum.
4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.

[Responsory1]
R. Dignus es Domine accipere librum, et aperire signacula ejus, alleluia: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo
* In sanguine tuo, alleluia.
V. Fecisti enim nos Deo nostro regnum, et sacerdotium.
R. In sanguine tuo, alleluia.

[Lectio2]
!Rev 15:5-8
5 Et post haec vidi: et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo,
6 et exierunt septem Angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis.
7 Et unum de quatuor animalibus dedit septem Angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum.
8 Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem Angelorum.

[Responsory2]
R. Ego sicut vitis fructificavi suavitatem odoris alleluia
* Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini, alleluia, alleluia.
V. In me omnis gratia viae et veritatis: in me omnis spes vitae et virtutis.
R. Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini, alleluia, alleluia.
&Gloria
R. Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini, alleluia, alleluia.

[Lectio3]
!Rev 16:1-6
1 Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem Angelis: Ite, et effundite septem phialas irae Dei in terram.
2 Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus saevum et pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus.
3 Et secundus Angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari.
4 Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis.
5 Et audivi Angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui haec judicasti:
6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt.

[Responsory3]
R. Audivi vocem de caelo, tamquam vocem tonitrui magni, alleluia: Regnabit Deus noster in aeternum, alleluia:
* Quia facta est salus, et virtus, et potestas Christi ejus, alleluia, alleluia.
V. Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes Sancti ejus, et qui timetis Deum pusilli et magni.
R. Quia facta est salus, et virtus, et potestas Christi ejus, alleluia, alleluia.
&Gloria
R.* Quia facta est salus, et virtus, et potestas Christi ejus, alleluia, alleluia.

[Ant 2]
Et intravit * cum illis: et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis, alleluia, alleluia.

[Oratio 2]
Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire justitiae, veritatis tuae lumen ostendis: da cunctis qui christiana professione censentur, et illa respuere, quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta, sectari.
$Per Dominum

[Ant 3]
Amen amen dico vobis, * iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, alleluia.

[Oratio 3]
Deus, qui errantibus, ut in viam possint redire justitiae, veritatis tuae lumen ostendis: da cunctis qui christiana professione censentur, et illa respuere, quae huic inimica sunt nomini, et ea quae sunt apta, sectari.
$Per Dominum