[Rank]
Feria sexta infra Hebdomadam VIII post Octavam Pentecostes;;Feria;;1
[Rule]
Oratio Dominica
[Lectio1]
De libro tertio Regum.
!1 Kgs 14:5-6
5 Dixit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat: haec et haec loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quae erat,
6 audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait: Ingredere, uxor Jeroboam: quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius.
[Responsory1]
@Tempora/Pent01-2:Responsory1
[Lectio2]
!1 Kgs 14:7-9
7 Vade, et dic Jeroboam: Haec dicit Dominus Deus Israël: Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israël,
8 et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo:
9 sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum:
[Responsory2]
@Tempora/Pent01-2:Responsory2
[Lectio3]
!1 Kgs 14:10-12
10 Idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israël: et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.
11 Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes: qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli: quia Dominus locutus est.
12 Tu igitur surge, et vade in domum tuam: et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,
[Responsory3]
@Tempora/Pent01-2:Responsory3
|