[Rank] Fest der hl. Apostel Petrus und Paulus;;Duplex I classis cum octava communi;;6.5;;ex C1 [Rank] (rubrica 1960) Fest der hl. Apostel Petrus und Paulus;;Duplex I classis;;6;;ex C1 [Ant Vespera] Petrus et Joánnes * ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam. Argéntum et aurum * non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do. Dixit Angelus ad Petrum: * Circumda tibi vestiméntum tuum, et séquere me. Misit Dóminus * Angelum suum, et liberávit me de manu Herodis, allelúja. Tu es Petrus, * et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. [Capitulum Vespera] !Apg 12,1-3 v. Der König Herodes ging daran, einigen aus der Kirche Leid anzutun. Er tötete nun den Jakobus, den Bruder des Johannes, mit dem Schwerte. Da er aber sah, dass dies den Juden gefiel, ging er weiter und nahm auch Petrus gefangen. $Deo gratias [Hymnus Vespera] {:H-Decoralux:}v. Decóra lux æternitátis, áuream Diem beátis irrigávit ígnibus, Apostolórum quæ corónat Príncipes, Reísque in astra líberam pandit viam. _ Mundi Magíster atque cæli Janitor, Romæ paréntes arbitríque géntium, Per énsis ille, hic per crucis victor necem, Vitæ senátum laureáti póssident. _ O Roma felix, quæ duórum Príncipum Es consecráta glorióso sánguine! Hórum cruóre purpuráta céteras Excéllis orbis una pulchritúdines. _ Sit Trinitáti sempitérna glória, Honor, potéstas atque jubilátio, In unitáte, quæ gubérnat ómnia, Per univérsa sæculórum sæcula. Amen. [Ant 1] @Sancti/02-22 [Oratio] Deus, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martyrio consecrásti: da Ecclésiæ tuæ, eórum in ómnibus sequi præcéptum; per quos religiónis sumpsit exórdium. $Per Dominum [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Act 3:1-5 1 Petrus autem et Joánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam. 2 Et quidam vir, qui erat claudus ex útero matris suæ, bajulabátur; quem ponébant quotídie ad portam templi, quæ dícitur Speciósa, ut péteret eleemosynam ab introëúntibus in templum. 3 Is, cum vidísset Petrum et Joánnem incipiéntes introíre in templum, rogábat ut eleemósynam accíperet. 4 Intuens autem in eum Petrus cum Joánne, dixit: Réspice in nos. 5 At ille intendébat in eos, sperans se áliquid acceptúrum ab eis. [Responsory1] @Sancti/02-22 [Lectio2] !Act 3:6-10 6 Petrus autem dixit: Argéntum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: In nómine Jesu Christi Nazaréni surge, et ámbula. 7 Et, apprehensa manu ejus déxtera, allevávit eum, et prótinus consolidátæ sunt bases ejus, et plantæ. 8 Et exsiliens stetit, et ambulábat; et intrávit cum illis in templum ámbulans, et exsiliens, et laudans Deum. 9 Et vidit omnis pópulus eum ambulántem, et laudántem Deum. 10 Cognoscébant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemósynam sedébat ad Speciósam portam templi; et impléti sunt stupóre et éxtasi in eo, quod contígerat illi. [Responsory2] @Sancti/02-22 [Lectio3] !Act 3:11-16 11 Cum tenéret autem Petrum et Joánnem, cucúrrit omnis pópulus ad eos ad porticum, quæ appellátur Salomónis, stupéntes. 12 Videns autem Petrus, respóndit ad pópulum: Viri Israëlítæ, quid mirámini in hoc, aut nos quid intuémini, quasi nostra virtúte aut potestate fecérimus hunc ambuláre? 13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrórum glorificávit Fílium suum Jesum, quem vos quidem tradidístis et negastis ante fáciem Pilati, judicánte illo dimitti. 14 Vos autem Sanctum et Justum negastis, et petístis virum homicidam donari vobis: 15 Auctórem vero vitæ interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cujus nos testes sumus. 16 Et in fide nóminis ejus, hunc, quem vos vidístis et nostis, confirmávit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit íntegram sanitátem istam in conspéctu ómnium vestrum. [Responsory3] @Sancti/02-22 [Lectio4] Sermo sancti Leónis Papæ. !Sermone 1. in natali Apost. Petri et Pauli. Omnium quidem sanctárum solemnitátum, dilectíssimi, totus mundus est párticeps, et uníus fídei píetas éxigit, ut quidquid pro salúte universórum gestum recólitur, commúnibus ubíque gaudiis celebrétur. Verúmtamen hodiérna festívitas, præter illam reveréntiam quam toto terrárum orbe proméruit, speciáli et propria nostræ Urbis exsultatióne veneránda est; ut, ubi præcipuórum Apostolórum glorificátus est éxitus, ibi in die martyrii eórum sit lætítiæ principatus. Isti enim sunt viri, per quos tibi Evangélium Christi, Roma, resplénduit; et, quæ eras magístra erróris, facta es discípula veritátis. [Responsory4] R. Dómine, si tu es, jube me veníre ad te super aquas. * Et exténdens manum apprehéndit eum, et dixit Jesus: Módicæ fidei, quare dubitásti? V. Cumque vidísset véntum validum veniéntem, tímuit; et, cum cœpísset mergi, clamávit dicens: Dómine, salvum me fac. R. Et exténdens manum apprehéndit eum, et dixit Jesus: Módicæ fidei, quare dubitásti? [Lectio5] Isti sunt patres tui veríque pastores, qui te regnis cæléstibus inseréndam multo mélius multóque felícius condidérunt, quam illi quorum stúdio prima mœnium tuórum fundaménta locáta sunt; ex quibus is qui tibi nomen dedit, fratérna te cæde fœdávit. Isti sunt, qui te ad hanc glóriam provexérunt, ut gens sancta, pópulus eléctus, cívitas sacerdotális et regia, per sacram beáti Petri Sedem caput orbis effécta, látius præsidéres religióne divína quam dominatióne terréna. Quamvis enim, multis aucta victóriis, jus impérii tui terra maríque protúleris; minus tamen est quod tibi béllicus labor súbdidit, quam quod pax christiána subjécit. [Responsory5] R. Surge, Petre, et índue te vestiméntis tuis, accipe fortitúdinem ad salvándas Gentes: * Quia cecidérunt caténæ de mánibus tuis. V. Angelus Dómini ástitit, et lumen refúlsit in habitáculo cárceris, percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: Surge, velóciter. R. Quia cecidérunt catenæ de mánibus tuis. [Lectio6] Disposítio namque divínitus operi maxime congruébat, ut multa regna uno confœderaréntur império, et cito pérvios habéret pópulos prædicátio generális, quos uníus tenéret régimen civitátis. Hæc autem cívitas ignórans suæ provectiónis auctórem, cum pene ómnibus dominarétur géntibus, ómnium géntium serviébat erróribus; et magnam sibi videbátur assúmpsisse religiónem, quia nullam respúerat falsitátem. Unde, quantum erat per diábolum tenácius illigáta, tantum per Christum est mirabílius absolúta. [Responsory6] @Sancti/02-22:Responsory4 &Gloria R. Et ídeo tibi tráditæ sunt claves regni cælórum. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum. !Matt 16:13-19 In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discipulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? Et réliqua. _ Homilía sancti Hieronymi Presbyteri. !Lib. 3. Comment. in Matth. cap. 16. Pulchre intérrogat: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? quia qui de fílio hóminis loquúntur, hómines sunt; qui vero divinitátem ejus intelligunt, non hómines, sed dii appellántur. At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptistam, alii autem Elíam. Miror quosdam intérpretes causas errórum inquírere singulórum, et disputatiónem longíssimam téxere, quare Dóminum nostrum Jesum Christum alii Joánnem putáverint, alii Elíam, alii Jeremíam aut unum ex prophétis; cum sic potúerint erráre in Elía et Jeremía, quo modo Heródes errávit in Joánne, dicens: Quem ego decollavi Joánnem, ipse surréxit a mórtuis, et virtútes operántur in eo. [Responsory7] R. Ego pro te rogávi, Petre, ut non defíciat fides tua: * Et tu aliquándo convérsus confírma fratres tuos. V. Caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui est in cælis. R. Et tu aliquándo convérsus confírma fratres tuos. [Lectio8] Vos autem quem me esse dícitis? Prudens lector, attende quod, ex consequéntibus textuque sermónis, Apóstoli nequaquam hómines, sed dii appellántur. Cum enim dixísset: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? subjécit: Vos autem quem me esse dícitis? Illis, quia hómines sunt, humána opinántibus, vos qui estis dii, quem me esse existimátis? Petrus ex persóna ómnium Apostolórum profitétur: Tu es Christus Fílius Dei vivi. Deum vivum appéllat, ad distinctiónem eórum deórum, qui putántur dii, sed mórtui sunt. [Responsory8] @Sancti/02-22:Responsory7 &Gloria R. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. [Lectio9] Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar-Jona. Testimónio de se Apóstoli reddit vicem. Petrus díxerat: Tu es Christus Fílius Dei vivi; mercédem recépit vera conféssio: Beátus es, Simon Bar-Jona. Quare? Quia non revelávit tibi caro et sanguis, sed revelávit Pater. Quod caro et sanguis reveláre non pótuit, Spíritus Sancti grátia revelátum est. Ergo ex confessióne sortitur vocabulum, quod revelatiónem ex Spíritu Sancto häbeat, cujus et fílius appellándus sit. Síquidem Bar-Jona in nostra lingua sonat Fílius colúmbæ. &teDeum [Ant Laudes] @:Ant Vespera [Capitulum Laudes] @:Capitulum Vespera [Hymnus Laudes] {:H-BeatepastorPetre:}v. Beáte Pastor, Petre, clemens áccipe Voces precántum, criminúmque víncula Verbo resólve, cui potéstas trádita Aperíre terris cælum, apértum cláudere. _ Egrégie Doctor, Paule, mores ínstrue, Et nostra tecum péctora in cælum trahe; Veláta dum merídiem cernat fides, Et solis instar sola regnet cáritas. _ Sit Trinitáti sempitérna gloria, Honor, potéstas atque jubilátio, In unitáte, quæ gubérnat ómnia, Per univérsa æternitátis sǽcula. Amen. [Ant 2] @Sancti/02-22 [Lectio Prima] !Act 12:11 v. Et Petrus ad se revérsus dixit: Nunc scio vere quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum. [Capitulum Tertia] @:Capitulum Laudes [Responsory Tertia] R.br. In omnem terram * Exívit sonus eórum. R. In omnem terram * Exívit sonus eórum. V. Et in fines orbis terræ verba eórum. R. Exívit sonus eórum. &Gloria R. In omnem terram * Exívit sonus eórum. _ V. Constítues eos príncipes super omnem terram. R. Mémores erunt nóminis tui, Dómine. [Capitulum Sexta] !Act 12:5 v. Petrus quidem servabátur in cárcere; orátio autem fiébat sine intermissióne ab Ecclésia ad Deum pro eo. $Deo gratias [Responsory Sexta] R.br. Constítues eos príncipes * Super omnem terram. R. Constítues eos príncipes * Super omnem terram. V. Mémores erunt nóminis tui, Dómine. R. Super omnem terram. &Gloria R. Constítues eos príncipes * Super omnem terram. _ V. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus. R. Nimis confortátus est principátus eórum. [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Responsory Nona] R.br. Nimis honoráti sunt * amíci tui, Deus. R. Nimis honoráti sunt * amíci tui, Deus. V. Nimis confortátus est principátus eórum. R. Amíci tui, Deus. &Gloria R. Nimis honoráti sunt * amíci tui, Deus. _ V. Annuntiavérunt ópera Dei. R. Et facta ejus intellexérunt. [Ant Vespera 3] Jurávit Dóminus, * et non pœnitébit eum: Tu es sacerdos in ætérnum.;;109 Collocet eum * Dóminus cum princípibus pópuli sui.;;112 Dirupísti, Dómine, * víncula mea: tibi sacrificábo hóstiam laudis.;;115 Euntes ibant * et flebant, mitténtes semina sua.;;125 Confortátus est * principátus eórum, et honoráti sunt amíci tui, Deus.;;138 [Versum 3] @Commune/C1:Versum 2 [Ant 3] Hódie * Simon Petrus ascéndit crucis patíbulum, allelúja: hódie claviculárius regni gaudens migrávit ad Christum: hódie Paulus Apóstolus, lumen orbis terræ, inclináto cápite, pro Christi nómine martýrio coronátus est, allelúja. [Octava 1] !Commemoratio Octavæ Ss. Apostoli Ant. Petrus Apostolus, * et Paulus doctor Gentium, ipsi nos docuerunt legem tuam, Domine. _ V. Constítues eos príncipes super omnem terram. R. Mémores erunt nóminis tui, Dómine. _ $Oremus Deus, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martyrio consecrásti: da Ecclésiæ tuæ, eórum in ómnibus sequi præcéptum; per quos religiónis sumpsit exordium. $Per Dominum [Octava 11] !Commemoratio Octavæ S. Petri. Ant. Tu es Pastor ovium * Princeps Apostolorum, tibi traditæ sunt claves regni cælorum. _ V. Tu es Petrus. R. Et super hanc petram ædificabo Ecclésiam meam. _ $Oremus Deus, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martyrio consecrásti: da Ecclésiæ tuæ, eórum in ómnibus sequi præcéptum; per quos religiónis sumpsit exordium. $Per Dominum [Octava 2] !Commmemoratio Octavæ Ss. Apost. Ant. Gloriosi principes terræ, quomodo in vita sua dilexerunt se, ita et in morte non sunt separati. _ V. In omnem terram exívit sonus eórum. V. Et in fines orbis terræ verba eórum. _ $Oremus Deus, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martyrio consecrásti: da Ecclésiæ tuæ, eórum in ómnibus sequi præcéptum; per quos religiónis sumpsit exordium. $Per Dominum