102:1 (ipsi David) benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius 102:2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius 102:3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas 102:4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus 102:5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua 102:6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus 102:7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israel voluntates suas 102:8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors 102:9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur 102:10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis 102:11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se 102:12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras 102:13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 102:14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus 102:15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit 102:16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum 102:17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum 102:18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea 102:19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur 102:20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius 102:21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius 102:22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino