113:1 (alleluia) in exitu Israel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 113:2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israel potestas eius 113:3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 113:4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium 113:5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum 113:6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium 113:7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob 113:8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum 113:9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 113:10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum 113:11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit 113:12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 113:13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 113:14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur 113:15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo 113:16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis 113:17 domus Israel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 113:18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 113:19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est 113:20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron 113:21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus 113:22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros 113:23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram 113:24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum 113:25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum 113:26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum