115:10 (alleluia) credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis 115:11 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax 115:12 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi 115:13 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo 115:14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius 115:15 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 115:16 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea 115:17 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 115:18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 115:19 in atriis domus Domini in medio tui Jerusalem