124:1 (canticum graduum) qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat 124:2 in Jerusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum 124:3 quia non relinquet virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas 124:4 benefac Domine bonis et rectis corde 124:5 declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israel