132:1 (canticum graduum David) ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum 132:2 sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius 132:3 sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum