134:1 (alleluia) laudate nomen Domini laudate servi Dominum 134:2 qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri 134:3 laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave 134:4 quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israel in possessionem sibi 134:5 quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis 134:6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis 134:7 educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis 134:8 qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus 134:9 emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius 134:10 qui percussit gentes multas et occidit reges fortes 134:11 Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan 134:12 et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo 134:13 Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem 134:14 quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur 134:15 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 134:16 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 134:17 aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum 134:18 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis 134:19 domus Israel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino 134:20 domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino 134:21 benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem