138:1 (in finem David psalmus) 138:2 Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam 138:3 intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti 138:4 et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea 138:5 ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam 138:6 mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam 138:7 quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam 138:8 si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades 138:9 si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris 138:10 etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua 138:11 et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis 138:12 quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius 138:13 quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae 138:14 confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis 138:15 non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae 138:16 inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis 138:17 mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum 138:18 dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum 138:19 si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me 138:20 quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas 138:21 nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam 138:22 perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi 138:23 proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas 138:24 et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna