140:1 (psalmus David) Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te 140:2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 140:3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis 140:4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum 140:5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum 140:6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt 140:7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum 140:8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam 140:9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem 140:10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam