143:1 (David adversus Goliad) benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum 143:2 misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me 143:3 Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum 143:4 homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt 143:5 Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt 143:6 fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos 143:7 emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum 143:8 quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 143:9 Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi 143:10 qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno 143:11 eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis 143:12 quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi 143:13 promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis 143:14 boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum 143:15 beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius