145:1 (alleluia Aggei et Zacchariae) 145:2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus 145:3 in filiis hominum quibus non est salus 145:4 exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum 145:5 beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius 145:6 qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis 145:7 qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos 145:8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos 145:9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet 145:10 regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem