(Canticum David 1 Par 29:10-13) 29:10 Benedictus es Domine Deus Israel, patris nostri ab aeterno in aeternum 29:11 tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra sunt tuum Domine regnum et tua es super omnes principes 29:12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium 29:13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum