(Canticum Jeremiae Jer 31:10-14) 10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: “ Qui dispersit Israel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum ”. 11 Redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris. 12 Et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum; eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. 13 Tunc laetabitur virgo in choro, iuvenes et senes simul. “ Et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo. 14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur ”, ait Dominus.