(Canticum Zachariae Luke 1:68-79) 68 Benedictus + Dominus, Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae: 69 Et erexit cornu salutis nobis: in domo David, pueri sui. 70 Sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, Prophetarum ejus: 71 Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos: 72 Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti. 73 Jusjurandum, quod juravit ad Abraham, patrem nostrum, daturum se nobis: 74 Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi. 75 In sanctitate, et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. 76 Et tu, puer, Propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus: 77 Ad dandam scientiam salutis plebi ejus: in remissionem peccatorum eorum: 78 Per viscera misericordiae Dei nostri: in quibus visitavit nos, oriens ex alto: 79 Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.