(Canticum beatae Mariae Virginis Luke 1:46-55) 46 Magnificat + anima mea Dominum: 47 Et exsultavit spiritus meus in Deo, salutari meo. 48 Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim, ex hoc beatam me dicent omnes generationes. 49 Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus. 50 Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. 51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. 52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. 53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. 54 Suscepit Israel, puerum suum, recordatus misericordiae suae. 55 Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini ejus in saecula.