(Canticum Tobiae * Tob 13:10-17) 13:10 Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies laetitiae, et confitemini illi. 13:11 Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum. 13:12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum saeculorum: ut reaedificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia saecula saeculorum. 13:13 Luce splendida fulgebis, et omnes fines terrae adorabunt te. 13:14 Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt: 13:15 nomen enim magnum invocabunt in te. 13:16 Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui aedificaverint te. 13:17 Tu autem laetaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.