62:1 (psalmus David cum esset in deserto Iudaeae) 62:2 Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea 62:3 in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam 62:4 quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te 62:5 sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas 62:6 sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exsultationis laudabit os meum 62:7 si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te 62:8 quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo 62:9 adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua 62:10 ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae 62:11 tradentur in manus gladii partes vulpium erunt 62:12 rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua