63:1 (in finem psalmus David) 63:2 exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam 63:3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem 63:4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram 63:5 ut sagittent in occultis inmaculatum 63:6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos 63:7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum 63:8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum 63:9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos 63:10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt 63:11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde