72:1 (psalmus Asaph) quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde 72:2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei 72:3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns 72:4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum 72:5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 72:6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua 72:7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis 72:8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt 72:9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra 72:10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis 72:11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso 72:12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias 72:13 et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas 72:14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino 72:15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi 72:16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me 72:17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum 72:18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur 72:19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam 72:20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges 72:21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt 72:22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi 72:23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum 72:24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me 72:25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram 72:26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum 72:27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te 72:28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion;