8:1 (in finem pro torcularibus psalmus David) 8:2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos 8:3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem 8:4 quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti 8:5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum 8:6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum 8:7 et constituisti eum super opera manuum tuarum 8:8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi 8:9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris 8:10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra