80:1 (in finem pro torcularibus Asaph) 80:2 exsultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob 80:3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara 80:4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae 80:5 quia praeceptum Israel est et iudicium Dei Iacob 80:6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit 80:7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt 80:8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis (diapsalma) 80:9 audi populus meus et contestabor te Israel si audias me 80:10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum 80:11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud 80:12 et non audivit populus meus vocem meam et Israel non intendit mihi 80:13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis 80:14 si populus meus audisset me Israel si in viis meis ambulasset 80:15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam 80:16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo 80:17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos