81:1 (psalmus Asaph) Deus stetit in synagoga deorum in medio autem Deus deiudicat 81:2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis (diapsalma) 81:3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate 81:4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate 81:5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 81:6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes 81:7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis 81:8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus