88:1 (intellectus Aethan Ezraitae) 88:2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 88:3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis; 88:4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo 88:5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam (diapsalma) 88:6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum 88:7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei 88:8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt 88:9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo 88:10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas 88:11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos 88:12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti 88:13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt 88:14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua 88:15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam 88:16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt 88:17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 88:18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum 88:19 quia Domini est adsumptio nostra; et Sancti Israel regis nostri 88:20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea 88:21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum 88:22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum 88:23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum 88:24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam 88:25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius 88:26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 88:27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae 88:28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae 88:29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi 88:30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli 88:31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 88:32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint 88:33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum 88:34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea 88:35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita 88:36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar 88:37 semen eius in aeternum manebit 88:38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis (diapsalma) 88:39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum 88:40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius 88:41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem 88:42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis 88:43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius 88:44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello 88:45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti 88:46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione (diapsalma) 88:47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua 88:48 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum 88:49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi (diapsalma) 88:50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua 88:51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium 88:52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui 88:53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat