89:1 (oratio Mosi hominis Dei) Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione 89:2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus 89:3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum 89:4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte 89:5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt 89:6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat 89:7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus 89:8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui 89:9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur 89:10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur 89:11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam 89:12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia 89:13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos 89:14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris 89:15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala 89:16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum 89:17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige;