91:1 (psalmus cantici in die sabbati) 91:2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime 91:3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem 91:4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara 91:5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo 91:6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae 91:7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec 91:8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi; 91:9 tu autem Altissimus in aeternum Domine 91:10 quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem 91:11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi 91:12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea 91:13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur 91:14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt 91:15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt 91:16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo