94:1 (laus cantici David) venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro 94:2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei 94:3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos 94:4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt 94:5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt 94:6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos 94:7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius 94:8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra 94:9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me; et viderunt opera mea 94:10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde 94:11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam